라틴어 문장 검색

adventus Marci, qui Hernicis subactis maturavit collegae venire auxilio, moram certaminis hosti exemit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 623:1)
inde comitiorum casa Romam profectus maturavit eam rem agere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 197:1)
ad quem capiendum si luce palam iretur, quia haud dubie hostis breviore via praeventurus erat, nocte clam missi Numidae ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 289:2)
Hannibal conlaudatos eos oneratosque ingentibus promissis domum ad coepta maturanda redire iubet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 162:1)
praevenit inceptum eorum Marcellus consul a primoribus accitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 167:1)
ceterum praevenerat non fama solum, qua nihil in talibus rebus est celerius, sed nuntius etiam ex regiis servis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 269:1)
sed quod volebant non quam maturato opus erat naviter expediebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 304:3)
munientibus supervenit Marcellus ab Agrigento iam occupato, cum frustra eo praevenire hostem festinans tetendisset, rediens, nihil minus ratus quam illo tempore ac loco Syracusanum sibi exercitum obvium fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 456:1)
cum Tarentinorum defectio iam diu et in spe Hannibali et in suspicione Romanis esset, causa forte extrinsecus maturandae eius intervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 102:1)
eadem ferme hora Tarentum fama praevenerat Numidas equites paucos populari agros terroremque late agrestibus iniecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 124:1)
quamquam, etiamsi quis ex ea caede effugisset, adeo raptim a captis propioribus castris in altera transcursum castra ab Romanis est, ut praevenire nuntius cladis non posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 581:1)
igitur magna parte impedimentorum relicta in Bruttiis et omni graviore armatu, cum delectis peditum equitumque quam poterat aptissimus ad maturandum iter in Campaniam contendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 59:1)
cibis vinoque venae minus efficacem in maturanda morte vim veneni fecerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 199:1)
exercitu expedito, ita ut famam prope praeveniret, magnis itineribus ad Herdoneam contendit et, quo plus terroris hosti obiceret, acie instructa accessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 7:2)
Sed adventum Scipionis praevenerat fama cladis Iliturgitanorum, terrorque inde ac desperatio invaserat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 312:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION