라틴어 문장 검색

Et cum dicto subsertis manibus exsolvit suam sibi fasciam pedesque meos singillatim illigans indidem constringit artissime, scilicet ne quod vindictae meae superesset praesidium, et pertica, qua stabuli fores offirmari solebant, abrepta non prius me desiit obtundere quam victis fessisque viribus, suopte pondere degravatus manibus eius fustis esset elapsus.
(아풀레이우스, 변신, 7권 26:1)
"attolle vacuam faciem, vindictam recognosce, infortunium intellege, aerumnas computa."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:88)
Quae res optatissimam mihi vindictae subministravit occasionem:
(아풀레이우스, 변신, 9권 24:3)
Talis sermonis blanditie cavillatum deducebat ad torum nolentem puerum, sequentem tamen, et pudicissima illa uxore altrorsus disclusa solus ipse cum puero cubans gratissima corruptarum nuptiarum vindicta perfruebatur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 25:1)
At illa praeter genuinam nequitiam contumelia etiam, quamvis iusta, tamen altius commota atque exasperata ad armillum revertitur et ad familiares feminarum artes accenditur, magnaque cura requisitam veteratricem quandam feminam, quae devotionibus ac maleficiis quidvis efficere posse credebatur, multis exorat precibus multisque suffarcinat muneribus, alterum de duobus postulans, vel rursum mitigato conciliari marito, vel si id nequiverit, certe larva vel aliquo diro numine immisso violenter eius expugnari spiritum.
(아풀레이우스, 변신, 9권 26:1)
Nonnullam tamen sagacissimo iuveni proventus humanior vindictae speculam subministravit ficta namque manus suae debilitate sic crudelissimum iuvenem compellat:
(아풀레이우스, 변신, 9권 35:1)
Sed ubi nullis precibus mitigari militem magisque in suam perniciem advertit efferari, iamque inversa vite de vastiore nodulo cerebrum suum diffindere, currit ad extrema subsidia, simulansque e re ad commovendam miserationem genua eius velle contingere, summissus atque incurvatus, arreptis eius utrisque pedibus sublimem elatum terrae graviter applodit, et statim qua pugnis, qua cubitis, qua morsibus, etiam de via lapide correpto totam faciem manusque eius et latera converberat Nec ille ut primum humi supinatus est, vel repugnare vel omnino munire se potuit sed plane identidem comminabatur, si surrexisset, sese concisurum eum machaera sua frustatim.
(아풀레이우스, 변신, 9권 37:1)
Placuit ut ipse quidem contubernio se tantisper absconderet (nam praeter propriam contumeliam militaris etiam sacramenti genium ob amissam spatham verebatur), ipsi autem signis nostris enotatis investigationi vindictaeque sedulam darent operam:
(아풀레이우스, 변신, 9권 38:2)
Sed dira illa femina et malitiae novercalis exemplar unicum, non acerba filii morte, non parricidii conscientia, non infortunio domus, non luctu mariti vel aerumna funeris commota cladem familiae in vindictae compendium traxit, missoque protinus cursore, qui vianti marita domus expugnationem nuntiaret, ac mox eodem ocius ab itinere regresso, personata nimia temeritate in- simulat privigni veneno filium suum interceptum.
(아풀레이우스, 변신, 10권 5:3)
Vixdum pompae funebres et sepultura filii fuerat explicata, et statim ab ipso eius rogo senex infelix, ora sua recentibus adhuc rigans lacrimis trahensque cinere sordentem canitiem, foro se festinus immittit atque ibi, tum fletu, tum precibus, genua etiam decurionum contingens, nescius fraudium pessimae, mulieris, in exitium reliqui filii plenis operabatur affectibus:
(아풀레이우스, 변신, 10권 6:1)
sed aegre precibus et obtestationibus eius multum ac diu fatigata tandem abire concessit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:13)
Ad istum modum fusis precibus et adstructis miseris lamentationibus, rursus mihi marcentem animum in eodem illo cubili sopor circumfusus oppressit.
(아풀레이우스, 변신, 11권 3:1)
"En adsum tuis commota, Luci, precibus, rerum naturae parens, elementorum omnium domina, saeculorum progenies initialis, summa numinum, regina manium, prima caelitum, deorum dearumque facies uniformis, quae caeli luminosa culmina, maris salubria flamina, inferum deplorata silentia nutibus meis dispenso:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:1)
Ibidem simulacris rite dispositis navem faberrime factam, picturis miris Aegyptiorum circumsecus variegatam, summus sacerdos taeda lucida et ovo et sulphure sollemnissimas preces de casto praefatus ore, quam purissime purificatam deae nuncupavit dedicavitque.
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:7)
nec minus in dies mihi magis magisque accipiendorum sacrorum cupido gliscebat, summisque precibus primarium sacerdotem saepissime conveneram, petens ut me noctis sacratae tandem arcanis initiaret.
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION