라틴어 문장 검색

itaque cum ante meridiem dictioni operam dedissemus, sicut pridie feceramus, post meridiem in Academiam descendimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 9:5)
haec ubi locūtus faenerator Alfius, iam, iam futūrus rūsticus, omnem redēgit Idibus pecūniam, quaerit Kalendīs pōnere.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus carmina facit17)
'C. Pompeius Diogenes ex kalendis Iuliis cenaculum locat;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:24)
kalendas sextiles:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 53:3)
tantum quod mihi non dixerat, quid pridie cenaveram.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 76:29)
Prudens enim [pridie], cum luce etiam clara timeret errorem, omnes pilas columnasque notaverat creta, quae lineamenta evicerunt spississimam noctem et notabili candore ostenderunt errantibus viam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 79:4)
puto ilium pridie incipere, postero die finire.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:15)
Nec tuae naturae est translaticia haec et quasi publica officia a familiaribus amicis contra ipsorum commodum exigere, et ego te constantius amo quam ut verear, ne aliter ac velim accipias, nisi te Kalendis statim consulem videro, praesertim cum me necessitas locandorum praediorum plures annos ordinatura detineat, in qua mihi nova consilia sumenda sunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 37 1:1)
Nam et menstruum meum Kalendis Septembribus finitur, et sequens mensis complures dies feriatos habet.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 8 3:2)
sive dies suberit natalis, sive Kalendae, quas Venerem Marti continuasse iuvat, sive erit ornatus non ut fuit ante sigillis, sed regum positas Circus habebit opes, differ opus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:272)
vindicat Ausonias Iunonis cura Kalendas, Idibus alba Iovi grandior agna cadit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권28)
"at cur laeta tuis dicuntur verba Kalendis, et damus alternas accipimusque preces?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권92)
At quae venturas praecedit sexta Kalendas, hac sunt Ledaeis templa dicata deis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권393)
Principio mensis Phrygiae contermina Matri Sospita delubris dicitur aucta novis, nunc ubi sint illis, quaeris, sacrata Kalendis templa deae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권33)
Romulus hos omnes ut vinceret ordine saltem, sanguinis auctori tempora prima dedit, nec totidem veteres, quot nunc, habuere Kalendas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권55)

SEARCH

MENU NAVIGATION