라틴어 문장 검색

aut quid inter probationem et narrationem interest, nisi quod narratio est probationis continua propositio, rursus probatio narrationi congruens confirmatio?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 168:1)
ne illud quidem fuerit inutile, semina quaedam probationum spargere, verum sic ut narrationem esse meminerimus non probationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 143:1)
nihil enim tam est consequens quam narrationi probatio, nisi excursus ille vel quasi finis narrationis vel quasi initium probationis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 227:1)
ut desiderat autem laus, quae negotiis adhibetur, probationem, sic etiam illa, quae ostentationi componitur, habet interim aliquam speciem probationis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 192:2)
expositio enim probationum est praeparatio, nec esse utilis potest, nisi prius constiterit, quid debeat de probatione promittere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 295:1)
Sed cum talem esse deum certa notione animi praesentiamus, primum ut sit animans, deinde ut in omni natura nihil eo sit praestantius, ad hanc praesensionem notionemque nostram nihil video quod potius accommodem quam ut primum hunc ipsum mundum, quo nihil excellentius fieri potest, animantem esse et deum iudicem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 45:4)
ergo, cum sit argumentum ratio probationem praestans, qua colligitur aliud per aliud, et quae quod est dubium per id quod dubium non est confirmat, necesse est esse aliquid in causa, quod probatione non egeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 105:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION