라틴어 문장 검색

tu cave ne excuses, sed vestem te indue nuptialem, et utere convivio divitis;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 2:7)
justi autem anima utitur corpore ut instrumento aut organo, quae velut praeclara artifex quo vult obsequium corporis ducit, et effingit de eo speciem quam elegerit, et eas quas voluerit, facit in eo resonare virtutes, pangens nunc modulos castitatis, nunc modulos temperantiae, sobrietatis carmen, integritatis dulcedinem, virginitatis suavitatem, gravitatem viduitatis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 5:12)
Anima est ergo quae utitur, corpus quod usui est;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 3:14)
Scriptura quoque animarum immortalitas probatur;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 1:1)
Animarum autem superiora esse habitacula Scripturae testimoniis valde probatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:1)
Qui ergo Dei erat generatus promissione, qui ad sacrificium probandae pietatis electus, qui unius uxoris, hoc est, solius sapientiae societate contentus superni illius generis quod est unum sibique semper conveniens, non plebeiae vilitatis imitator astruendus fuit Scripturae divinae testimonio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 3:9)
Unde et evidenti naturae novitate ortum Jesum Christum ex virgine ut probaret propheta, ait:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 2:5)
Panibus absconditis suaviter utimini, et aquam furtim dulciorem bibite.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:39)
Venite ergo, fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:44)
Tu autem accipe potius disciplinam, quam pecuniam, et scientiam super aurum probatum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:31)
Probandi erant dubii, ut justi coronarentur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 4:7)
Unde non luxuriosus, sed frugi probatur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 5:3)
Et ideo utere quasi frugi iis quae tibi apponuntur, ut non cum manducas multum, odibilis fias:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 5:4)
Hoc Jacobi qui primatum in fratrem adeptus est, probatur exemplo;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 1:2)
Qui enim mediis utitur disciplinis, accola, non inhabitator est sapientiae.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION