라틴어 문장 검색

A Damasco denique, quae praecipua virtus erat Turcorum, saepe procedebant insidiae;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 60:3)
[0531D] Unde attentius instabant duci omnes, parvi et magni, quatenus castra ab obsidione amoverent, et viam, sicut decreverant, Jerusalem insisterent, cujus desiderio et causa visendi sepulcrum Domini nostri Jesu Christi, a natalibus oris processerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 72:2)
Tandem inito consilio, praeses in magna amicitia processit ad tentoria ducis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 76:3)
Quarta vero dehinc exorta luce pariter peregrini procedentes viam insistunt, relicta civitate Rames, qui usque ad locum quo haec montana incipiunt, quae urbem Jerusalem in medio sitam undique circumstant, proficisci statuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 86:1)
Cives vero Christiani, cognito eorum adventu, cum hymnis et laudibus et aspersione sanctificati fontis obviam procedentes, laetanter eosdem equites Christianorum susceperunt, oculos et manus eorum deosculantes et haec ad illos referentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 88:5)
Vix a castris praemissi equites processerant, et ecce fama ad aures primorum universique exercitus est perlata, legationem duci a Bethlehem esse allatam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:1)
Qua de causa vix medium noctis processit, et continuo omnes pusilli et magni castra sustulerunt, per angustias viarum arctasque fauces collium arctam viam insistentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:2)
Jam ex viri Dei consilio ab episcopis et clero triduanum indicitur jejunium, et sexta feria processionem [0542A] universi Christiani circa urbem facientes, deinde ad montem Oliveti, venientes in loco, ubi Dominus Jesus coelos ascendit, ac deinde procedentes alio in loco, ubi discipulos suos orare docuit, in omni devotione et humilitate constiterunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 16:1)
Quare habito caute super hoc consilio, principes Christianorum collocaverunt latenter insidias in [0544C] valle et exitu ejusdem montis, in silentio noctis, ante et retro munitis viarum semitis vigili custodia, ne forte aliquis ab Ascalone vel Babylonia aut ab aliqua parte regni hujus descenderet, vel a porta inobsessa solito more in legationem procederet, sed in insidias incidens, subito caperetur, nulloque diffugio ante latera occultatus, a manibus vigilantium elaberetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 26:3)
aliis vero ad praesidium turris David fugitivos velociter insequentibus, cunctisque principibus rebus et aedificiis Turcicis inhiantibus, universoque vulgo ad palatium Salomonis tendente, et caedem nimiam crudeliter in Sarracenos operante, dux Godefridus ab omni strage se abstinens, mox tribus tantum suorum secum retentis, Baldrico, Adelboldo et Stabulone, exutus [0550C] lorica, et lanea veste indutus, nudatis pedibus muros egressus, in circuitu urbis cum humilitate processit, et per eam portam quae respicit ad montem Olivarum introiens, Sepulcro Domini nostri Jesu Christi, Filii Dei vivi, praesentatus est, in lacrymis, orationibus et divinis persistens laudibus, et Deo gratias agens quia videre meruit quod illi semper fuit summo desiderio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 50:6)
Dux vero Godefridus et qui cum eo erant, Robertus Flandrensis, Tankradus et Eustachius, frater ducis, comperta fama adventantium copiarum armorumque gentilium, juxta montana quae procedunt ab Jerusalem hospitati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 82:4)
Verum ubi aliquid noctis processit, plurimumque consilii Ascalonitae de urbis redditione et vitae intercessione iniissent, comes Reymundus, invidus omnis gloriae ducis Godefridi propter turrim David, quam amiserat, [0563A] Sarracenorum civibus occultam in hunc modum misit legationem:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 102:2)
et diu colla sociorum amplexans, et omnes benigne deosculans, obnixe cum lacrymis precatur eos in bono commendans ut sui memores existant, et confratres Christianos admoneant, quatenus ad Domini sepulcrum venire non dubitent, ac sibi caeterisque consociis in exsilio remanentibus, auxilio de die in diem adversus tot barbaras nationes concurrant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 106:3)
Mox ad exstinguendam machinam de omni exercitu et tentoriis concurrunt viri ac mulieres, aquam singuli in singulis vasis afferentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 10:7)
Cives vero praecaventes, ne aliquis impetus aut insidiae illorum ex improviso nocerent, nequaquam longe a muris procedebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION