라틴어 문장 검색

Sed idem Peada proximo uere multum nefarie peremtus est, proditione, ut dicunt, coniugis suae in ipso tempore festi paschalis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 3:1)
igitur, ut prius in bello pacem, sic in pace bellum quaerens, quia suae civitati animorum plus quam virium cernebat esse, ad bellum palam atque ex edicto gerundum alios concitat populos, suis per speciem societatis proditionem reservat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 284:1)
dimicatum est enim non magis cum hostibus quam, quae dimicatio maior atque periculosior est, cum proditione ac perfidia sociorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 298:3)
ceterum, id quod non timebant, per dolum ac proditionem prope libertas amissa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 26:2)
se regem, augentem bello Romanum imperium a proximis scelerata coniuratione pulsum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 54:3)
proxima inde nocte Volsci, discordia Romana freti, si qua nocturna transitio proditiove fieri posset, temptant castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 265:1)
timor inde patres incessit ne, si dimissus exercitus foret, rursus coetus occulti coniurationesque fierent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 343:1)
coniurationem factam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 168:1)
alios consules aut per proditionem dignitatis patrum plebi adulatos aut acerbe tuendo iura ordinis asperiorem domando multitudinem fecisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 766:1)
legem de multarum aestimatione pergratam populo cum ab tribunis parari consules unius ex collegio proditione excepissent, ipsi praeoccupaverunt ferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 320:1)
coniuratio servorum oppressa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IV Periocha17)
id fraude patriciorum, scelere ac proditione collegarum arguere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 123:1)
nec id accusatores magis arguere quam fateri reos, qui noxii ambo alter in causam conferant, fugam Sergi Verginius, Sergius proditionem increpans Vergini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 126:2)
colonorum pars maxima incolumis, quia nocte proditione oppidum captum liberam per aversa urbis fugam dederat, Romam perfugere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 337:1)
hinc Etruriae principum ex omnibus populis coniurationem de bello ad fanum Voltumnae factam mercatores adferebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION