라틴어 문장 검색

dimicatum est enim non magis cum hostibus quam, quae dimicatio maior atque periculosior est, cum proditione ac perfidia sociorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 298:3)
sed et iniuriae dolor in Tarquinium ipsum magis quam in Servium eos stimulabat, et quia gravior ultor caedis, si superesset, rex futurus erat quam privatus, tum Servio occiso quemcumque alium generum delegisset eundem regni heredem facturus videbatur, ob haec ipsi regi insidiae parantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 417:2)
Tulli regis memorata caedes et invecta corpori patris nefando vehiculo filia, invocatique ultores parentum di.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 615:2)
Tarquinius Gabios tamquam in suum regnum profectus ab ultoribus veterum simultatium, quas sibi ipse caedibus rapinisque , est interfectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 621:5)
ceterum, id quod non timebant, per dolum ac proditionem prope libertas amissa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 26:2)
di regum ultores adeste.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 60:1)
sed multo maius morti decus publica fuit maestitia, eo ante omnia insignis quia matronae annum ut parentem eum luxerunt, quod tam acer ultor violatae pudicitiae fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 68:2)
namque Valerius consul, intentus in occasionem multos simul et effusos improviso adoriundi, in parvis rebus neglegens ultor, gravem se ad maiora vindicem servabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 114:2)
transire Tiberim, inquit, patres, et intrare, si possim, castra hostium volo, non praedo nec populationum in vicem ultor:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 126:1)
exsultare gaudio plebes, ultores superbiae patrum adesse dicere deos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 257:1)
proxima inde nocte Volsci, discordia Romana freti, si qua nocturna transitio proditiove fieri posset, temptant castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 265:1)
quorum id perfidia et periurio fiat deos nunc testes esse, mox fore ultores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 14:1)
alios consules aut per proditionem dignitatis patrum plebi adulatos aut acerbe tuendo iura ordinis asperiorem domando multitudinem fecisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 766:1)
pervicerunt igitur ut tribunorum militum potius quam consulum comitia haberentur, haud dubii quin sex locis - tot enim iam creari licebat - et plebeii aliqui profitendo se ultores fore Maelianae caedis, crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 177:1)
legem de multarum aestimatione pergratam populo cum ab tribunis parari consules unius ex collegio proditione excepissent, ipsi praeoccupaverunt ferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 320:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION