라틴어 문장 검색

me profugum comites deseruere mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 522)
a patria fugi victus et exul ego.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 524)
inde Mesembriacos portus et Odeson et arces praetereat dictas nomine, Bacche, tuo, et quos Alcathoi memorant e moenibus ortos sedibus his profugos constituisse Larem, a quibus adveniat Miletida sospes ad urbem, offensi quo me detulit ira dei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1013)
quippe relegatus, non exul, dicor in illo, privaque fortunae sunt ibi verba meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 162)
ultima perpetior medios eiectus in hostes, nec quisquam patria longius exul abest, solus ad egressus missus septemplicis Histri Parrhasiae gelido virginis axe premor - Ciziges et Colchi Tereteaque turba Getaeque Danuvii mediis vix prohibentur aquis - cumque alii causa tibi sint graviore fugati, ulterior nulli, quam mihi, terra data est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 179)
"Missus in hanc venio timide liber exulis urbem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 11)
exul ut occiderem, nunc mihi vita data est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 318)
sic ego non etiam mortuus exul ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 332)
omnia vera puta mea crimina, nil sit in illis, quod magis errorem quam scelus esse putes, pendimus en profugi - - satia tua pectora poenas exilioque graves exiliique loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1119)
- ad sua Natalis tempora noster adest, dure, quid ad miseros veniebas exulis annos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 132)
exul eram, requiesque mihi, non fama petita est, mens intenta suis ne foret usque malis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 12)
me miserum, si tu, cum dicens exulis uxor, avertis vultus et subit ora rubor!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 320)
sustinuit coniunx exulis esse viri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1040)
ira quidem moderata tua est, vitamque dedisti, nec mihi ius civis nec mihi nomen abest, nec mea concessa est aliis fortuna, nec exul edicti verbis nominor ipse tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 226)
arva relegatum iussisti visere Ponti, et Scythicum profuga scindere puppe fretum, iussus ad Euxini deformia litora veni aequoris - haec gelido terra sub axe iacet - nec me tam cruciat numquam sine frigore caelum, glaebaque canenti semper obusta gelu, nesciaque est vocis quod barbara lingua Latinae, Graecaque quod Getico victa loquella sono est, quam quod finitimo cinctus premor undique Marte, vixque brevis tutum murus ab hoste facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 229)

SEARCH

MENU NAVIGATION