라틴어 문장 검색

Et dum in his principes regni occupantur, Karolus imperator ad hoc negotium perficiendum Hludowicum filium suum delegit in regno cum suis primoribus relinquendum et iterum iter parat, quo Italiam pergeret et inde ad limina apostolorum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:3)
Post haec Hludowicus rex dirigit Heinricum quendam e suis principibus, qui pergeret cum Hludowico et Karlomanno contra Bosonem tyrannum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 12:1)
Contra quos rex ire perrexit obviavitque eos in pago Witmau, in villa quae dicebatur Sathulcurtis, et commissum est proelium.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:5)
Karlus vero frater eius Romam perrexit imperiique dignitatem adeptus est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 16:2)
Ille vero Bellovagum venit, et ita Ambianis perrexit ad exercendum sibi iniunctum negotium.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:14)
atque ita Karolus imperator rediit in terram suam, praecipiens eos qui erant ex regno quondam Hlotharii et regno Karlomanni pergere Luvanio contra Nortmannos.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 25:2)
Odo vero rex Remis civitatem contra missos Arnulfi perrexit, qui ei coronam, ut ferunt, misit, quam in aecclesia Dei genitricis in natale sancti Brictii capiti impositam, ab omni populo rex adclamatur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 40:3)
Post nativitatem vero Domini cum paucis Francis Aquitaniam perrexit, ut sibi eos sociaret.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIIII 41:1)
Odo vero rex adunato exercitu Ambianis pergit, sed nil ibi prospere gessit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:8)
Relicto itaque fratre Atrebatis, ipse in Flandras ante quadragesimam perrexit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 46:8)
Hocque actum est, antequam rex Flandras pergeret.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 48:7)
Odo vero rex strenuis secum assumptis viris ire ad regem perrexit Arnulfum multisque honoribus eum honoravit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 52:5)
Cumque Odo rex rediret ab Arnulfo, Fulchonem archiepiscopum, qui pergebat ad Arnulfum, in itinere obviant;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:1)
Et dum moram facit his qui missus fuerat, rex iussit sibi aperiri portas, ingressusque monasterium seu castellum ad limina perrexit sancti Vedasti coramque eius sepulchro humi prostratus devotissime oravit ac uberrime flevit, inibi etiam missam audivit, gratias agens Deo.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 54:4)
et facto placito super Ligerem hiemandi gratia pergunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 58:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION