라틴어 문장 검색

his motum Prusiam litterae Scipionis consulis, sed magis fratris eius Africani, ab suspicione tali averterunt, qui praeter consuetudinem perpetuam populi Romani augendi omni honore regum sociorum maiestatem, domesticis ipse exemplis Prusiam ad promerendam amicitiam suam compulit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 285:1)
illud satis constat, si pax cum populo Romano maneret hospitiumque privatim regi cum Scipionibus esset, neque liberalius neque benignius haberi colique adolescentem quam cultus est potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 390:1)
civitatium legationes cum benignis responsis, laetiores etiam quam venerant, dimissae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 443:2)
festo die benigna invitatio et hilaritas iuvenalis utrosque in vinum traxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 68:1)
exulibus Hypataeis, qui factionis Proxeni erant, cum reditus in patriam promissus esset fidesque data per principem civitatis Eupolemum, octoginta illustres homines, quibus redeuntibus inter ceteram multitudinem Eupolemus etiam obvius exierat, cum salutatione benigna excepti essent dextraeque datae, ingredientes portam, fidem datam deosque testis nequiquam invocantes interfecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 304:1)
ibi et Thessalis benigna materia gratias agendi Romanis pro libertatis munere fuit, et legatis, quod et Philippi prius et post Antiochi bello enixe adiuti a gente Thessalorum essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 400:2)
salutatio non tamquam hostium, sed hospitalis ac benigna fuit, positisque sedibus consederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 414:1)
promissum id benignius est ab rege quam praestitum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 209:1)
Quid mali sum, ere, tua ex re promeritus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 134)
haud promeruit quam ob rem vitio vorteres;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 210)
promerenti optume hocin preti redditur?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 23)
nam nunc cum celo sedulo omnis, ne sciant, omnes videntur scire et me benignius omnes salutant quam salutabant prius;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 239)
ubi manum inicit benigne, ibi onerat aliqua zamia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 236)
Vah, scelestus quam benigne:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 464)
Fecisti ut tibi, Philocrates, numquam referre gratiam possim satis, proinde ut tu promeritu's de me et filio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 16)

SEARCH

MENU NAVIGATION