라틴어 문장 검색

cum vos aspexerit, cum signum meum acceperit, hoc solum erit certamen, quis mihi plurimum imputet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장8)
sed Otho ne vulgi largitione centurionum animos averteret, fiscum suum vacationes annuas exoluturum promisit, rem haud dubie utilem et a bonis postea principibus perpetuitate disciplinae firmatam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장11)
neque enim erat adhuc cui imputaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 55장8)
Celsus constanter servatae erga Galbam fidei crimen confessus, exemplum ultro imputavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장5)
addiderat huic terrorem atque odium caedes Galbae, contra illi initium belli nemo imputabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 31장2)
proditionem ultro imputabant, spatium longi ante proelium itineris, fatigationem Othonianorum, permixtum vehiculis agmen ac pleraque fortuita fraudi suae adsignantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장4)
unde metus et ex metu consilium, posse imputari Vespasiano quae apud Vitellium excusanda erant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 85장5)
casum Cremonae bello imputandum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장7)
Domitiano aderat animus, sed custodes a Vitellio additi, quamquam se socios fugae promitterent, tamquam insidiantes timebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장9)
nunc pecuniam et familiam et beatos Campaniae sinus promitti:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 66장6)
rei publicae haud dubie intererat Vitellium vinci, sed imputare perfidiam non possunt qui Vitellium Vespasiano prodidere, cum a Galba descivissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 86장7)
ne Romanis quidem ingratum id bellum, cuius ambiguam fortunam Vespasiano imputaturos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장14)
inter quae perfuga Batavus adiit Cerialem, terga hostium promittens, si extremo paludis eques mitteretur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장5)
Potuisse tunc opprimi legiones et voluisse Germanos, sed dolo a se flexos imputavit Civilis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 24장1)
quidquid rogabatur, religiose promittebat, quod non liberales, sed leves arbitrabatur polliceri quod praestare non possent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 15장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION