라틴어 문장 검색

eodem anno A. Terentius proconsul haud procul flumine Hibero, in agro Ausetano, et proelia secunda cum Celtiberis fecit, et oppida, quae ibi communierant, aliquot expugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 664:1)
postquam inceptum non succedebat, castra propius hostem movit rex et a quinque milibus passuum communivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 626:1)
victus tamen ratione, silentio noctis transductis copiis, castra in ulteriore ripa communivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 656:1)
et consul capto iam Heracleo castra eo promovit, tamquam Dium atque inde summoto rege in Pieriam etiam progressurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 116:1)
postero die - tantus utrique ardor exercitui ad concurrendum fuerat, ut et regem et consulem suorum quidam, quod sine proelio discessum esset, accusarent - regi prompta defensio erat, non eo solum quod hostis prior aperte pugnam detractans in castra copias reduxisset, sed etiam quod eo loco signa constituisset, quo phalanx, quam inutilem vel mediocris iniquitas loci efficeret, promoveri non posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 480:1)
cum enim extra finem centri promoventur, premunt eum locum, ad quem propius accesserunt, quemadmodum in statera pondus, cum examine progreditur ad fines ponderationum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION