라틴어 문장 검색

multa siti prostrata viam per proque voluta corpora silanos ad aquarum strata iacebant interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum, multaque per populi passim loca prompta viasque languida semanimo cum corpore membra videres horrida paedore et pannis cooperta perire, corporis inluvie, pelli super ossibus una, ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:5)
illae, ut principio anni ad promptum obsequium honore servos invitarent, hi, quia gratiam perfecti operis exolverent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 7:2)
quod ad noxam sit pigrior, et salutem manus promptior largiatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 13:3)
Itaque tanto hoc seculum ad omnem continentiam promptius, ut pleraque harum rerum quae Syllana lege ut vulgo nota conprehenduntur nemo nostrum vel fando compererit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 12:3)
Cedo igitur, Eustathius ait, Virgilianum volumen, quia locos singulos eius inspiciens Homericorum versuum promptius ammonebor.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 17:1)
Cotidie enim Romanae indoli enarrando eundem vatem necesse est habeat huius annotationis scientiam promptiorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 1:3)
Fortissimus ille est, Qui, promptus metuenda pati, si cominus instent, Et differre potest.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:13)
Discrimina postquam Adventare ducum, supremaque proelia vidit, Casuram et fati sensit nutare ruinam, Illa quoque in ferrum rabies promptissima paullum Languit, et casus audax spondere secundos Mens stetit in dubio, quam nec sua fata timere, Nec Magni sperare sinunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:15)
haec patre propter ferociam a civibus pulso ac postea occiso, fugit in silvas et venatibus latrociniisque vivendo ita efferata est et huius velocitatis et exercitii facta est, ut subito ad vicina stabula coacta inopia decurreret et rapto pecorum fetu insequentes etiam equites in celeritate vitaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3175)
nam Venerem vocari quidam propter promptam veniam dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7209)
qui ferociam populi a bellis ad sacra contulit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8087)
nam dii id fantur quod sentiunt, non ut homines, de quibus lectum est aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 516)
alii dolorem alicuius studii ardorem et promptam gloriae cupiditatem veterum more dictum volunt, ut Graeci πόνον appellant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3982)
ignem pectoribus arsisse Asper dicit, ignem hunc animae intellegendum calorem, venientem ex ferocia, ut sit 'cum vim suae crudelitatis efflaret', ut in georgicis spirantem naribus ignem de equo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5654)
non nulli tamen 'dolorem' studii alicuius ardorem et promptam gloriae cupiditatem veterum more dictum tradunt, ut Graeci πόνον appellant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7327)

SEARCH

MENU NAVIGATION