라틴어 문장 검색

nam nec ego consumi studentem in his artibus volo, nec moduletur aut musicis notis cantica excipiat, nec utique ad minutissima usque geometriae opera descendat, non comoedum in pronuntiando nec saltatorem in gestu facio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 415:1)
sed de ratione declamandi post paulum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 88:1)
an vero declamabit quidem praeceptor, ut sit exemplo suis auditoribus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 103:1)
corrigetur palam, si quid in declamando discipulus erraverit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 103:3)
sed hi qui sint, non cuiuscunque est pronuntiare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 113:1)
quod quidem maxime patres exigunt atque ita demum studere liberos suos, si quam frequentissime declamaverint, credunt, cum profectus praecipue diligentia constet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 123:2)
quarum antequam viam ingredior, pauca mihi de ipsa ratione declamandi dicenda sunt, quae quidem ut ex omnibus novissime inventa ita multo est utilissima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 149:2)
totum autem declamandi opus qui diversum omni modo a forensibus causis existimant, ii profecto ne rationem quidem, qua ista exercitatio inventa sit, pervident.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 155:1)
probationes adhibere causae, de qua nemo sit pronuntiaturus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 156:4)
quod faciunt actores comici, qui neque ita prorsus, ut nos vulgo loquimur, pronuntiant, quod esset sine arte, neque procul tamen a natura recedunt, quo vitio periret imitatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 161:1)
unde fit, ut dissoluta et ex diversis congesta oratio cohaerere non possit similisque sit commentariis puerorum, in quos ea, quae aliis declamantibus laudata sunt, regerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 171:1)
cum ille eruditus, ut in oratione multa summittere, variare, disponere, ita etiam in pronuntiando suum cuique eorum, quae dicet, colori accommodare actum sciat, et, si quid sit perpetua observatione dignum, modestus et esse et videri malit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 182:2)
simplex autem causa etiamsi varie defenditur, non potest habere plus uno, de quo pronuntietur, atque inde erit status causae, quod et orator praecipue sibi obtinendum et iudex spectandum maxime intelligit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 92:1)
ut vix comoediarum actoribus plures habitus in pronuntiando concipiendi sint quam his in dicendo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 268:4)
verborum autem magnificentia non validius est adfectanda suasorias declamantibus, sed contingit magis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 278:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION