라틴어 문장 검색

29. Eia itaque, rumpe moras, proles altera Isai, sume tibi fiduciam de oculis Domini Dei Sabaoth coram quo agis, et Goliam hunc in funda sapientie tue atque in lapide virium tuarum prosterne;
(단테 알리기에리, Epistolae 57:1)
mater delira necabitin gelida fixum ripa febrimque reducet,quone malo mentem concussa?
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장206)
Quo fletu vulgi concussus est animus maestusque se per omnes torpor insinuat et mirum in modum voluntate mutata, cum pietatis fuisset, quod ante defenderant, pietatis visum est genus, ut paterentur occidi.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 10:10)
Si quando senseris exteriorem hominem florem adulescentiae suspirare et accepto cibo cum te in lectulo conpositam dulcis libidinum pompa concusserit, arripe scutum fidei, in quo ignitae diaboli extinguuntur sagittae.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:15)
Ozias arcam, quam non licebat, adtingens subita morte prostratus est.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 17:10)
Petrus apostolus domini passione concutitur, ut amare flens audiat:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 1:4)
Quapropter, quia vitae multum iam spatium transivimus fluctuando et navis nostra nunc procellarum concussa turbine, nunc scopulorum inlisionibus perforata est, quam primum licet, quasi quemdam portum secreta ruris intremus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:1)
Quis ante miserior homine, qui aeterno mortis terrore prostratus vivendi sensum ad hoc tantum acceperat, ut periret?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 3:2)
Si erigi volumus, prosternamur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 17:13)
Caesam fustibus flagellisque aiunt non sensisse tormenta, sed hoc lacrimis, hoc pedibus eorum egisse prostratam, ne te a suo consortio separarent, ne sustineret adulescentia, quod senilis aetas timere non poterat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 13:5)
"rides, maiore caehinno concutitur;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III42)
Anticum et vetus est alienum, Postume, lectum concutere atque sacri genium contemnere fulcri.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI5)
erubuit nempe haec ceu fastidita, repulsa, nec Stheneboea minus quam Cressa, excanduit, et se concussere ambae, mulier saevissima tunc est, cum stimulos odio pudor admovet.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X132)
Hunc Paulo Macedonico procreatum Africam illius magni filius in decus gentis adsumpserat, hoc scilicet fato, ut, quam urbem concusserat avus, nepos eius everteret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 12:3)
Atquin non leviter se Numidia concussit, et fuit in Iugurtha quod post Annibalem timeretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM IVGURTHINUM 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION