라틴어 문장 검색

" Voluptas fragilis est, brevis, fastidio obiecta, quo avidius hausta est citius in contrarium recidens, cuius subinde necesse est aut paeniteat aut pudeat, in qua nihil est magnificum aut quod naturam hominis dis proximi deceat, res humilis, membrorum turpium aut vilium mini- sterio veniens, exitu foeda.
(세네카, 행복론, Liber VII 11:5)
Non pudet te reliquias vitae tibi reservare et id solum tempus bonae menti destinare, quod in nullam rem conferri possit ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 16:8)
Pudeat ab exiguis animalibus non trahere mores, cum tanto hominum moderatior esse animus debeat, quanto vehementius nocet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 115:1)
Ut pudeat animum tot miseriarum victorem aegre ferre unum vulnus in corpore tam cicatricoso.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 8:7)
numquam te fecunditatis tuae, quasi exprobraret aetatem, puduit, numquam more aliarum, quibus omnis commendatio ex forma petitur, tumescentem uterum abscondisti quasi indecens onus, nec intra viscera tua conceptas spes liberorum elisisti;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 111:5)
pudebit te subito deficere et ex tanta orationis magnitudine desciscere.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 69:2)
Non pudet virtutes in clientelam vitiorum demittere ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 58:4)
pudebit cum anima- libus permutasse mores.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 171:3)
pudet congredi cum homine vinci parato.
(세네카, De Providentia, book 1 24:11)
utique ubi causas fateri pudet et tormenta introsus egit verecundia, in angusto inclusae cupiditates sine exitu se ipsae strangulant.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 29:2)
Non te pudet, quisquis divitiis adstupes ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 76:2)
Feliciorem tu Demetrium Pompeianum vocas, quem non puduit locupletiorem esse Pompeio ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 77:1)
Rapuit me qualem in conuiuium puderet uenire, dimisit qualem redire ad sepulchrum puderet.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, pater a sepulchris a luxurioso raptus.5)
"pudet illos desinere, cogi uolunt."
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, pater a sepulchris a luxurioso raptus.28)
Generi adultera, filiae pelex.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Adultera Venefica.20)

SEARCH

MENU NAVIGATION