라틴어 문장 검색

Repente caelum, Veneris misericordia, Ventis movetur, intonat mundi fragor Noctemque densis horridam nimbis parat:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.7)
lata post apotheca et horreum, sub hoc triclinium, quod turbati maris non nisi fragorem et sonum patitur, eumque iam languidum ac desinentem;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 13:3)
vastus illic fragor canumque circa mare.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 17:2)
Tum crebrescere fragor, adventare et iam ut in limine, iam ut intra limen audiri.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 8:4)
Dices immissa terris nova flumina, novos pontes fluminibus iniectos, insessa castris montium abrupta, pulsum regia pulsum etiam vita regem nihil desperantem;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 2:1)
Tempus erat, thyrso pulsum graviore moveri;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 113)
arma Neoclides qui Persica contudit armis, Argolica primam sensit in urbe fugam, pulsus Aristides patria Lacedaemona fugit, inter quas dubium, quae prior esset, erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 329)
Ille domus vestrae primis venerator ab annis, pulsus ad Euxini Naso sinistra freti, mittit ab indomitis hanc, Messaline, salutem, quam solitus praesens est tibi ferre.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 21)
territus in cubitum relevo mea membra sinistrum, pulsus et e trepido pectore somnus abit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 34)
ergo ubi, Iane biceps, longum reseraveris annum, pulsus et a sacro mense December erit, purpura Pompeium summi velabit honoris, ne titulis quicquam debeat ille suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 410)
"hac ego Saturnum memini tellure receptum caelitibus regnis a Iove pulsus erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권134)
"offenso pulsus es urbe deo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권270)
"obruit ingentes ista procella viros, passus idem est, Tyriis qui quondam pulsus ab oris Cadmus in Aonia constitit exul humo:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권275)
quod simul eversum est, fragor aethera terruit ipsum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권322)
dum loquitur, totum iam sol emoverat orbem, et gravis aetherio venit ab axe fragor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권230)

SEARCH

MENU NAVIGATION