라틴어 문장 검색

Sed rapidus Titan, ponto sua lumina pascens, Aequora subduxit zonae vicina perustae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:74)
Et nunc pontus adhuc Phoebo siccante repugnat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:75)
tentatum classibus aequor Turbine defendit, longeque a Syrtibus undas Egit, et illato confregit litore pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:2)
Hanc, ut fama, deus, quem toto litore pontus Audit ventosa perflantem murmura concha, Hanc et Pallas amat, patrio quae vertice nata Terrarum primam Libyen (nam proxima coelo est, Ut probat ipse calor) tetigit, stagnique quieta Vultus vidit aqua, posuitque in margine plantas, Et se dilecta Tritonida dixit ab unda.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:16)
Hoc tam segne solum raras tamen exserit herbas, Quas Nasamon gens dura legit, qui proxima ponto Nudus rura tenet;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:16)
Estque dei sedes, ubi terra, et pontus, et aer, Et coelum, et virtus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:47)
Non Asiam brevioris aquae disterminat usquam Fluctus ab Europa, quamvis Byzantion arcto Pontus et ostriferam dirimat Chalcedona cursu, Euxinumque ferens parvo ruat ore Propontis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:10)
Vel quod aquas toties rumpentis litora Nili Adsiduo feriunt, coguntque resistere fluctus Ille mora cursus adversique obiice ponti Aestuat in campos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:29)
Mox te deserta secantem, Qua dirimunt nostrum rubro commercia pontum, Mollis lapsus agit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:66)
Non Thessala tellus, Vastaque regna Iubae, non Pontus et impia signa Pharnacis, et gelido circumfluus orbis Ibero Tantum ausus scelerum, non Syrtis barbara, quantum Deliciae fecere tuae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:20)
Non aries uno moturus limina pulsu, Fracturusque domum;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:22)
Caesaris auxiliis aditus et libera ponti Ostia permisit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:44)
Hiberna quamvis Arctos et rudis Peuce Et ungularum pulsibus calens Hister Fractusque cornu iam ter inprobo Rhenus Teneat domantem regna perfidae gentis Te, summe mundi rector et parens orbis:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, VII1)
Perpetuo liceat sic tibi ponte frui.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCIII4)
Dispersa rate tristibus procellis Mersus fluctibus obrutusque ponto Ad votum Diodorus enatavit.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XL2)

SEARCH

MENU NAVIGATION