라틴어 문장 검색

In seriem precepta ligans artemque retexens, Euclides partes artis locat ordine iusto, Quas ueluti quodam racionis fune ligatas Nectit et ex una reliquas exire putares.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 18:6)
Speraque Luciferi motu leuis, ocior aura, Motu parturiens sonitum, lasciuit acuta Voce, nec in cythara Veneris plebea putatur Musa, sed auditis assensum iure meretur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 24:5)
Nostras namque manus terrestris fabrica tamen Exposcit, sed eas anime celestis origo Ignorat, solique suum sibi deputat ortum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:11)
Hec docet ut miseri lacrimas, incommoda, casus Iudicet esse suos, ne se putet esse beatum, Dum superesse uidet in multis unde dolendum, Deffendat uiduas, miseros soletur, egenos Sustentet, pascat inopes faueatque pupillos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 24:3)
Hec est inconstans, incerta, uolubilis, anceps, Errans, instabilis, uaga, que, dum stare putatur, Occidit et falso mentitur gaudia risu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:7)
Ergo consilio matris concordat et hostem Deserit, ignorans cui iustius arma mouere Posset:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:7)
Iam scelerum superata cohors in regna silenter Arma refert, et se uictam miratur, et illud Quod patitur uix esse putat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:1)
Illic coturnicem figurae draconis ignorantem fallaciam, imaginariae vocis decipiebant sophismata.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:110)
quae tamen capitali praemiata stipendio, privignum agnoscens, filium ignorabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:113)
sed potius, ego natura hujus nativitatis ignoro naturam, et ad haec intelligenda mei intellectus habet acumen, meae rationis confunditur lumen:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:105)
An ignoras, quod terreni orbis exorbitatio, quod mundani ordinis inordinatio, quod mundialis curiae incuria, quod juris injuria, ab internis penetralibus coelestis arcani, in vulgaria terrenorum lupanaria me declinare coegit?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:2)
An ignoras, quomodo poetae sine omni palliationis remedio, auditoribus nudam falsitatem prostituunt, ut quadam mellita dulcedine velut incantatas audientium aures inebrient?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:5)
Pota parumper, ut quasi poculis Bacchi putetur os dare basia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:2)
Sed in eodem loco Malevillae sedecim de comitatu illius remorati sunt, ut emerent arma, ignorante Waltero qui jam diu fluvium transierat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:5)
cui rem hanc ignoranti et omnia quae acciderant retulit, et quomodo haec initia malorum et dolorum ab Alemannis exstiterint propter incendium quod fecerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 22:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION