라틴어 문장 검색

Neque ignoro inter haec praecipi quietem, quae non semper contingere potest agendi necessitatem habentibus, nec in omnibus idem facit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장88)
Quid enim inter haec adiuvare possunt quies et inedia . . . quae per illas maxime eveniunt?
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장101)
exigua potio neque adhibita, nisi cum cibi quis, quantum adsumpturus est, cepit, post cibum quies.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장114)
Sub divo quies optima est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장2)
Sed id periculose fit, meliusque quiete eiusmodi impetus sustinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 15장4)
2), incidit, omnium optima sunt quies et abstinentia:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장19)
Contra saepe eas concitare solet balneum et exercitatio et metus et ira et quilibet alius animi adfectus, adeo ut, cum primum medicus venit, sollicitudo aegri dubitantis, quomodo illi se habere videatur, eas moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장16)
nam hic quoque excitatur aestu, labore, somno, metu, sollicitudine.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장20)
Si haec quoque vehemens onerat, intra quietem et unctionem et cibum sistendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장32)
Fere vero antiqui tales aegros in tenebris habebant, eo quod iis contrarium esset exterriri, et ad quietem animi tenebras ipsas conferre aliquid iudicabant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장21)
subinde admonendus, in iis ipsis rebus, quae sollicitant, cur potius laetitiae quam sollicitudinis causa sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장93)
item frigus, vinum, venerem, loci praecipitis conspectum omniumque terrentium, vomitum, lassitudines, sollicitudines, negotia omnia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장18)
Praeter haec necessaria sunt quies, securitas, silentium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장39)
At si inflammatio aliqua est, quam fere tumor et dolor sequitur, prima sunt quies, abstinentia, lana sulpurata circumdata, in ieiuno absinthium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장21)
— Hoc vitium quies auget:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION