라틴어 문장 검색

Ecce res non ammiranda solum sed etiam pudenda, ut ova pavonum quinis denariis veneant, quae hodie non dicam vilius, sed omnino nec veneunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 2:1)
sed cum ductus sum in ludum saltatorium, plus medius fidius in eo ludo vidi pueris virginibusque quinquaginta, in his unum (quod me reipublicae maxime miseritum est) puerum bullatum, petitoris filium non minorem annis duodecim, cum crotalis saltare quam saltationem inpudicus servulus honeste saltare non posset.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 7:5)
Tanta autem fuit gratia et gloria, ut mercedem diurnam de publico mille denarios sine gregalibus solus acceperit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 13:2)
28. Nullus constabularius, vel alius ballivus noster, capiat blada vel alia catalla alicujus, nisi statim inde reddat denarios, aut respectum inde habere possit de voluntate venditoris.
(Magna Carta 30:1)
29. Nullus constabularius distringat aliquem militem ad dandum denarios pro custodia castri, si facere voluerit custodiam illam in propria persona sua, vel per alium probum hominem, si ipse eam facere non possit propter racionabilem causam;
(Magna Carta 31:1)
Unus saepe tibi tota denarius arca Cum sit et hic culo tritior, Hylle, tuo, Non tamen hunc pistor, non auferet hunc tibi copo, Sed si quis nimio pene superbus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LI1)
Hanc volo, quae facilis, quae palliolata vagatur, Hanc volo, quae puero iam dedit ante meo, Hanc volo, quam redimit totam denarius alter, Hanc volo, quae pariter sufficit una tribus.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXII1)
quinquaginta hoc est multae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7031)
quinquaginta illi thalami 'illi' celebrati ab Homero.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5031)
et est zeugma 'quinquaginta thalami procubuere, et postes superbi'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5034)
nereidum matri Doridi, quinquaginta nympharum matri, coniugi Nerei.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 741)
aut supra dictorum, ut quinquaginta illi thalami spes tanta nepotum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6452)
est intus alia 'inmanis atris hiatibus quinquaginta', quae est saevior, quam Hydra fuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5754)
quam alii tria volunt habuisse capita, alii novem, Simonides quinquaginta dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5757)
Livius in libro nonagesimo quarto Inarimen in Maeoniae partibus esse dicit, ubi per quinquaginta milia terrae igni exustae sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 71212)

SEARCH

MENU NAVIGATION