라틴어 문장 검색

cur igitur non sescenta milia esse mundorum sed innumerabilia ausus es dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 96:3)
Sed cum magnam animadverteret in bonis et possessionibus difficultatem, quod et eos, quos ipse restituerat, quorum bona alii possederant, egere iniquissimum esse arbitrabatur et quinquaginta annorum possessiones moveri non nimis aequum putabat, propterea quod tam longo spatio multa hereditatibus, multa emptionibus, multa dotibus tenebantur sine iniuria, iudicavit neque illis adimi nec iis non satis fieri, quorum illa fuerant, oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 107:2)
p. 526M Nec tantum Karthago habuisset opum sescentos fere annos sine consiliis et disciplina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Libri I de Re Publica Fragmenta Incertae Sedis 3:2)
Atque hoc eo magis est in Romulo admirandum, quod ceteri, qui dii ex hominibus facti esse dicuntur, minus eruditis hominum saeculis fuerunt, ut fingendi proclivis esset ratio, cum imperiti facile ad credendum inpellerentur, Romuli autem aetatem minus his sescentis annis iam inveteratis litteris atque doctrinis omnique illo antiquo ex inculta hominum vita errore sublato fuisse cernimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 28:1)
Sescenta licet eiusdem modi proferri, ut distantium rerum cognatio naturalis appareat) - demus hoc;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 48:3)
sescenta licet eiusdem modi proferri, ut distantium rerum cognatio naturalis appareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 48:3)
solebat enim me pungere ne Sampsicerami merita in patriam ad annos sescentos maiora viderentur quam nostra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 17 4:3)
multa me sollicitant et ex rei publicae tanto motu et ex iis periculis quae mihi ipsi intenduntur et sescenta sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 19 2:1)
nobis superficiem aedium consules de consili sententia aestimarunt sestertio viciens, cetera valde inliberaliter, Tusculanam villam quingentis milibus, Formianum HS ducentis quinquaginta milibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 2 10:4)
post a Pompei procuratoribus sescentis premi coeptus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 6:8)
non amplius inquis quinquaginta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 17:4)
in quo multa molesta, discessus noster, belli periculum, militum improbitas, sescenta praeterea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 4 2:6)
quas ego sescentas uno tempore accepi, aliam alia iucundiorem, quae quidem erant tua manu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 2 6:2)
honestum igitur habere exercitum nullo publico consilio, occupare urbis civium quo facilior sit aditus ad patriam, χρεῶν ἀποκοπάσ, φυγάδων καθόδουσ, sescenta alia scelera moliri, sibi habeat suam fortunam!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 11 2:10)
sescenta similia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 12 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION