라틴어 문장 검색

Nonne videtur tibi recordanti, quantum legerit quantum scripserit, nec in officiis ullis nec in amicitia principis fuisse;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 18:1)
Quod me recordantem fragilitatis humanae miseratio subit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 10:3)
Quae mihi recordanti est quidem iucundum, quod me cum apud alios tum apud te tantis laudibus cumulat;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 8:1)
Gratularis mihi quod acceperim auguratum:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 1:1)
iure, gratularis, primum quod gravissimi principis iudicium in minoribus etiam rebus consequi pulchrum est, deinde quod sacerdotium ipsum cum priscum et religiosum tum hoc quoque sacrum plane et insigne est, quod non adimitur viventi.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 1:2)
Quod cum recordor, intellego mihi laborandum, ne qua parte videar hanc de me fiduciam providentissimi viri destituisse.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 10:1)
Interim ama iuvenem et temporibus nostris gratulare pro ingenio tali, quod ille moribus adornat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 5:3)
Quod me recordantem miseratio subit, quantum vigiliarum quantum laboris exhauserit frustra.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 7:1)
His ex causis ut illi sic mihi gratulor, nec privatim magis quam publice, quod tandem homines non ad pericula ut prius verum ad honores virtute perveniunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 6:1)
Gaudeo et gratulor, quod Fusco Salinatori filiam tuam destinasti.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 26 1:1)
Recordabar etiam plurimos honores pessimo cuique delatos, quibus hic optimus separari non alio magis poterat, quam diversitate censendi;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 27 3:1)
Divus quidem Nerva - nam privatus quoque attendebat his quae recte in publico fierent - missis ad me gravissimis litteris non mihi solum, verum etiam saeculo est gratulatus, cui exemplum - sic enim scripsit - simile antiquis contigisset.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 9:1)
Recordare quid quaeque civitas fuerit, non ut despicias quod esse desierit;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 5:2)
quos ego cum recordor, in re inani frigida assidua, tam insatiabiliter desidere, capio aliquam voluptatem, quod hac voluptate non capior.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 6 3:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Victoriae tuae, optime imperator, maximae, pulcherrimae, antiquissimae et tuo nomine et rei publicae gratulor, deosque immortales precor, ut omnes cogitationes tuas tam laetus sequatur eventus, cum virtutibus tantis gloria imperii et novetur et augeatur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 141)

SEARCH

MENU NAVIGATION