라틴어 문장 검색

Sed etsi Varro ludios a ludo id est a lusu interpretatur, sicut et Lupercos ludios appellabant, quod ludendo discurrant, tamen eum lusum iuvenum et diebus festis et templis et religionibus reputat.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:3)
Discurrere per cuncta et urbana et rustica loca, non equorum dorso, sed pedum incessu uectus, nisi si maior forte necessitas conpulisset, solebat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V.8)
Denique nuper freneticus quidam, dum per cuncta errando discurreret, deuenit ibi uespere, nescientibus siue non curantibus loci custodibus, et ibi tota nocte requiescens, mane sanato sensu egressus, mirantibus et gaudentibus cunctis, quid ibi sanitatis Domino largiente consequeretur, ostendit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 4:6)
Ut nullus clericorum relinquens proprium episcopum, passim quolibet discurrat, neque alicubi ueniens absque commendaticiis litteris sui praesulis suscipiatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 2:11)
quibus expletis, omnia, quae ad solis et lunae, mensis et septimanae consequentiam spectant, eodem, quo prius, ordine recurrunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 8:8)
Non frustra quidam iam nunc in limine perstat Sedulus ac crebro prospicit ac refugit, Et simulat transire domum, mox deinde recurrit, Solus et ante ipsas excreat usque fores.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 537)
non ego uos, ut sint bella canenda, colo, nec refero Solisque uias et qualis, ubi orbem compleuit, uersis Luna recurrit equis.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 411)
Martis Romani festae uenere kalendae - exoriens nostris hic fuit annus auis - et uaga nunc certa discurrunt undique pompa perque uias urbis munera perque domos.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 11)
uidit ut inferno Plutonis subdita regno magna deum proles leuibus discurreret umbris, praeteriitque cita Sirenum litora puppi;
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae22)
At tu uenandi studium concede parenti, et celer in nostros ipse recurre sinus.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 912)
ubi spectaculi tempus venit deditaeque eo mentes cum oculis erant, ex composito orta vis, signoque dato iuventus Romana ad rapiendas virgines discurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 103:1)
ingens pavor primo discurrentis ad suas res tollendas in hospitia perculit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 406:3)
sic iuventus discurrit ad vallum petendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 295:1)
decemviri simul iis quae videbant iisque quae acta Romae audierant perturbati, alius in aliam partem castrorum ad sedandos motus discurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 541:1)
recurritur ex proximis locis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 665:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION