라틴어 문장 검색

metum virgarum nauarchus nobilissimae civitatis pretio redemit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 98:6)
Nam quicumque inpudicus, adulter, ganeo manu, ventre, pene bona patria laceraverat quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc, quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, ii Catilinae proxumi familiaresque erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장2)
Igitur rex, ubi ea quae fama acceperat ex litteris imperatoris ita esse cognovit, cum virtute tum gratia viri permotus flexit animum suum et Iugurtham beneficiis vincere aggressus est statimque eum adoptauit et testamento pariter cum filiis heredem instituit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 9장8)
ob easdem artis a Micipsa, non penuria liberorum in regnum adoptatum esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 22장6)
Sed Iugurtha primo tantummodo belli moram redimebat, existimans sese aliquid interim Romae pretio aut gratia effecturum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 29장3)
Non adicerem auctorem huic voci, nisi esset secretior nec inter vulgata Epicuri dicta, quae mihi et laudare et adoptare permisi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 17:4)
Ne gratis Idomeneus in epistulam meam venerit) ipse eam de suo redimet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 7:1)
Et cum maius periculum sit male vivendi quam cito moriendi, stultus est, qui non exigua temporis mercede magnae rei aleam redimit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 34:3)
Numquam autem vera tibi opinio talis videbitur, nisi animum adleves et te ipse interroges, si res exegerit, ut pro patria moriaris et salutem omnium civium tua redimas, an porrecturus sis cervicem non tantum patienter, sed etiam libenter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 27:1)
Apion grammaticus, qui sub C. Caesare tota circulatus est Graecia et in nomen Homeri ab omnibus civitatibus adoptatus, aiebat Homerum utraque materia consummata, et Odyssia et Iliade, principium adiecisse operi suo, quo bellum Troianum complexus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 40:1)
Quod repetam, si te dimisero, et redimam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 2:6)
Redemit illa classis immotae moras et maria pigro fixa languore impulit.
(세네카, 아가멤논 3:39)
tu indica, cur adoptaueris.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 4:4)
scio quendam in hac ciuitate propter istud crimen adoptatum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 7:16)
sciuisti cum adoptares.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 7:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION