라틴어 문장 검색

Virtutumque tamen sidera nulla Istius redimunt noctis abyssum, Incumbit fidei vespera mundo Nocturnumque chaos fraudis abundat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:3)
Sic urtica rosis, alga hyacinthis, Argento scoria, murice fucus [0461B] Formae pauperiem palliat, ut sic Interdum redimant crimina vultus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:7)
Isti divitum actus in quos favor famae conspuit indignantis, suffragiis laudum redimunt mendicatis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:7)
Diadema vero, non operis insignitate materiae redimens paupertatem, nec ejusdem nobilitate materiae vilitatem recuperans, sed in utroque singularem referens monarchiam, sine morsu peremptoriae proprietatis [0474C] ardebat in capite.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:5)
Vita enim nostra aut assiduis redimitur tributis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 8:3)
Alii vero in latere pontis trecenti ad vada incognita fugam inierunt, quorum alii armis, alii undis perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 24:11)
Tunc vero Petrus considerans quia gens et exercitus ejus graviter imminutus est, anxie in diversa meditatur, et vehementi suspirio dolet dissipatas legiones, et tot millia suorum cecidisse, Bulgarorum autem unum solummodo periisse, miratus, si adhuc quispiam de quadraginta millibus profugis ac dispersis viveret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 26:11)
Hoc etenim sustentaculo annonae tribus diebus vixit populus, quousque profugi et dispersi ad triginta millia readunati sunt, praeter decem millia quae perierant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 26:19)
Matres pueris lactentibus (quod dictu nefas est), guttura ferro secabant, alios transforabant volentes sic potius manibus propriis perire quam incircumcisorum armis exstingui.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 56:8)
- Qualiter subito disturbato exercitu innumerabilis multitudo perierit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 59:2)
Quod absit a fidelibus cordibus, ut Dominus Jesus a brutis animalibus et insensatis sepulcrum sui sanctissimi corporis visitari velit, et [0410C] haec fieri duces Christianarum animarum, quas pretio sanguinis sui ab idolorum spurcitiis revocatas redimere dignatus est, cum coelos ascensurus duces et rectores populi sui sanctissimos et Deo dignos praesules et abbates praeordinaverit, non bruta insensata animalia!
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 62:3)
Similiter imperator, metuens amplius [0418B] et validius hanc belli tempestatem ingruere, et vespere umbroso suos deficere et perire, pacem et ipse fieri imperat, laetatus ducem suos a bello pacare voluisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:15)
Principes vero exercitus, videntes sic frustra et [0423A] inutiliter bello populum perire;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 44:1)
sin autem aliquando his fefellisset, nequaquam sibi vitam donari, sed collo amputato velle perire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 52:5)
- Item de aliis ibidem pereuntibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 59:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION