라틴어 문장 검색

Hanc Genetrix faciem miserata refecit et dedit esse deas aevumque agitare sub undis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:9)
Ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarchon fertur equo variisque instigat vocibus alas, nomine quemque vocans, reficitque in proelia pulsos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:3)
Olli sublimes armis animisque refecti, hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta, adsistunt contra certamina Martis anheli.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 29:9)
semper enim refice ac, ne post amissa requiras, ante veni et subolem armento sortire quotannis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 2:13)
Post ubi collectum robur viresque refectae signa movet praecepsque oblitum fertur in hostem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 9:8)
tum tenuis dare rursus aquas et pascere rursus solis ad occasum, cum frigidus aera vesper temperat et saltus reficit iam roscida luna litoraque alcyonem resonant, acalanthida dumi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:12)
mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti ardebant ipsique suos iam morte sub aegra, di meliora piis erroremque hostibus illum, discissos nudis laniabant dentibus artus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:13)
mox reficit rates quassas indocilis pauperiem pati.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 16)
Delicta maiorum inmeritus lues, Romane, donec templa refeceris aedisque labentis deorum et foeda nigro simulacra fumo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 61)
quamquam nec Calabrae mella ferunt apes nec Laestrygonia Bacchus in amphora languescit mihi nec pinguia Gallicis crescunt vellera pascuis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 1611)
Me quotiens reficit gelidus Digentia rivus, quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus, quid sentire putas?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1843)
sic leve, sic parvum est, animum quod laudis avarum subruit aut reficit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 164)
hic ubi cognatorum opibus curisque refectus expulit elleboro morbum bilemque meraco, et redit ad sese:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 273)
perna magis et magis hillis flagitat inmorsus refici, quin omnia malit quaecumque inmundis fervent allata popinis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:8)
excitanda mens et adtollenda semper est, quae in eiusmodi secretis languescit et quendam velut in opaco situm ducit, aut contra tumescit inani persuasione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 85:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION