라틴어 문장 검색

Smyrna tibi gentile solum portusque verendo fonte Meles Hermique vadum, quo Lydius intrat Bacchus et aurato reficit sua cornua limo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum26)
hanc undante mero fundens vocat ordine cunctos caelicolas, Phoebum ante alios, Phoebum omnis ad aram laude ciet comitum famulumque evineta pudica fronde manus, cui festa dies largoque refecti ture vaporatis lucent altaribus ignes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권192)
ut eum sole malo tristique rosaria pendent usta noto, si clara dies zephyrique refecit aura polum, redit omnis honos, emissaque lucent germina et informes ornat sua gloria virgas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권113)
dixit, tectumque adgressa propinquae pastorale casae reficit spiramina fessi ignis, et horrendos inrumpit turbida campos, qualis ab Aetnaeis accensa lampade saxis orba Ceres magnae variabat imagine flammae Ausonium Siculumque latus, vestigia nigri raptoris vastosque legens in pulvere sulcos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권126)
Iocundum nil est, nisi quod reficit varietas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 239)
Nolumus, inquiunt, fontem illum intrare, quia nec opus illo nos habere nouimus, sed tamen pane illo refici uolumus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V. 1:18)
Uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVIII.13)
et, ubi paululum reficiebatur, adcelerauit ocius ad legendum cum suis, siue ad orandum egredi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V. 1:4)
Quod si forte eos ibi refici contingeret, simplici tantum et cotidiano fratrum cibo contenti, nil ultra quaerebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVI. 2:1)
Sed et diebus dominicis ad ecclesiam siue ad monasteria certatim, non reficiendi corporis, sed audiendi sermonis Dei gratia confluebant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVI. 2:8)
Addidit autem uotis, quae diximus, ut semper in XLma non plus quam semel in die reficeret, non aliud quam panem ac lac tenuissimum, et hoc cum mensura gustaret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII. 2:3)
et cunctis conuenientibus ad ecclesiam fratribus, communicent omnes sacrificiis caelestibus, et ita soluto ieiunio corpus quoque suis reficiant alimentis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 2:3)
ita ut quinta solum sabbati et dominica, sicut praedixi, reficeret, ceteris septimanae diebus ieiunus permaneret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 1:16)
cumque allocutione eius refecti, et benedictione petita domum rediremus, ecce subito, positis nobis in medio mari, interrupta est serenitas, qua uehebamur, et tanta ingruit tamque fera tempestatis hiems, ut neque uelo neque remigio quicquam proficere, neque aliud quam mortem sperare ualeremus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. I.5)
Cumque hoc tarde ac difficulter inpetraremus, intrauimus ad reficiendum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IV.10)

SEARCH

MENU NAVIGATION