라틴어 문장 검색

Tertius aequoreis inclusum piscibus annum finierat Titan, omnemque refugerat Orpheus femineam venerem, seu quod male cesserat illi, sive fidem dederat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 9:1)
ecce latens herba coluber fugientis adunco dente pedem strinxit virusque in corpore liquit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 82:5)
En eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit, sic linquendus erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:5)
de tantis opibus praedam pius eligit illam Ascaniumque suum profugaque per aequora classe fertur ab Antandro scelerataque limina Thracum et Polydoreo manantem sanguine terram linquit et utilibus ventis aestuque secundo intrat Apollineam sociis comitantibus urbem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 57:3)
Scylla venit mediaque tenus descenderat alvo, cum sua foedari latrantibus inguina monstris adspicit ac primo credens non corporis illas esse sui partes refugitque abigitque timetque ora proterva canum, sed quos fugit, attrahit una et corpus quaerens femorum crurumque pedumque, Cerbereos rictus pro partibus invenit illis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 8:4)
Vim tamen agrestum metuens pomaria claudit intus et accessus prohibet refugitque viriles.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 75:1)
linquit Iapygiam laevisque Amphrisia remis saxa fugit, dextra praerupta Celennia parte, Romethiumque legit Caulonaque Naryciamque, evincitque fretum Siculique angusta Pelori Hippotadaeque domos regis Temesesque metalla, Leucosiamque petit tepidique rosaria Paesti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 62:3)
Aequore placato patrias Epidaurius aras linquit et hospitio iuncti sibi numinis usus litoream tractu squamae crepitantis harenam sulcat et innixus moderamine navis in alta puppe caput posuit, donec Castrumque sacrasque Lavini sedes Tiberinaque ad ostia venit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 63:2)
sed quaecumque fuit, nullo exercente refugit, et longo periit arida facta situ.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1420)
pervenit, mentem sed non penetravit egenam lucis, et a primis foribus disclusa refugit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3140)
tectos tenebris horridis stratisque opertos segnibus suadet quietem linquere iam iamque venturo die, ut, cum coruscis flatibus aurora caelum sparserit, omnes labore exercitos confirmet ad spem luminis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum9)
sed si quid vitii dolive nasci inter viscera iam dicata sensit, ceu spurcum refugit celer sacellum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum6)
nullus bibendi, nemo vescendi memor, ieiuna mensas pubis omnis liquerat:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium44)
sol refugit et lugubri sordidus ferrugine igneum reliquit axem seque maerens abdidit;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae41)
iam stantibus ille ministris cyathos et fercula liquit, studioque accinctus humandi fleto dedit ossa sepulcro.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti16)

SEARCH

MENU NAVIGATION