라틴어 문장 검색

potitusque regiam per saevitiam ac luxum adegit Parthos mittere ad principem Romanum occultas preces, quis permitti Meherdaten patrium ad fastigium orabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 10장13)
at in Italia Etrusci ab Corinthio Demarato, Aborigines Arcade ab Evandro didicerunt;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 14장5)
Eodem anno Cheruscorum gens regem Roma petivit, amissis per interna bella nobilibus et uno reliquo stirpis regiae, qui apud urbem habebatur nomine Italicus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 16장1)
dein metu ne ad perniciem ultro traherentur, desistunt, Pallas per ignaviam, Callistus prioris quoque regiae peritus et potentiam cautis quam acribus consiliis tutius haberi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 29장2)
igitur cultu vultuque quam maxime ad praesentem fortunam comparato regiam ingreditur genibusque eius provolutus 'Mithridates' inquit 'terra marique Romanis per tot annos quaesitus sponte adsum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 18장5)
tunc incedentibus regiis clientulis phalerae torques quaeque bellis externis quaesiverat traducta, mox fratres et coniunx et filia, postremo ipse ostentatus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 36장7)
cunctante ad ea Mithridate et suspectis praefecti consiliis, quod paelicem regiam polluerat inque omnem libidinem venalis habebatur, Casperius interim ad Pharasmanen pervadit, utque Hiberi obsidio decedant expostulat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 46장5)
donisque eius evictus ultro regium insigne sumere cohortatur sumentique adest auctor et satelles.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 49장3)
atque illi quamvis servitio sueti patientiam abrumpunt armisque regiam circumveniunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 50장5)
unde publica cura deducta ad Tiridaten comiterque excepta cultu regio habita est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 51장8)
et minorem Armeniam Aristobulo, regionem Sophenen Sohaemo cum insignibus regiis mandat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 7장3)
qua sapientia, quibus philosophorum praeceptis intra quadriennium regiae amicitiae ter milies sestertium paravisset?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장8)
contra deterrimus quisque, quorum non alia regia fecundior extitit, invisum Agrippinae nomen et morte eius accensum populi favorem disserunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 13장2)
concertare equis regium et antiquis ducibus factitatum memorabat idque vatum laudibus celebre et deorum honori datum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장2)
nec deerant qui ore vultuque tristi inter oblectamenta regia spectari cuperent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 16장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION