라틴어 문장 검색

Samnites praeda impediti, infrequentes armati, pars addere gradum ac prae se agere praedam, pars stare incerti utrum progredi an regredi in castra tutius foret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 273:1)
ad quem capiendum si luce palam iretur, quia haud dubie hostis breviore via praeventurus erat, nocte clam missi Numidae ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 289:2)
sed cum, fessis pugnando hostibus tum victoria laetis, et ipsis plerisque regressis in castra sua, noctem ad erumpendum liberam habuissent, et septem milia armatorum hominum erumpere etiam per confertos hostes possent, neque per se ipsi id facere conati sunt neque alium sequi voluerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 726:1)
et novos legatos tres ad Hannibalem revertisse, decem veteres remansisse, quod per causam recognoscendi nomina captivorum ad Hannibalem ex itinere regressi religione sese exsolvissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 752:2)
id quia tam trepide nuntiabant, maturandum Hannibal ratus, ne praevenirent Romani, profectus Arpis ad Tifata in veteribus castris super Capuam consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 152:1)
Maximus, postquam Hannibalem Arpis profectum et regredi in Campaniam adlatum est, nec die nec nocte intermisso itinere ad exercitum redit, et Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 154:1)
praevenit inceptum eorum Marcellus consul a primoribus accitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 167:1)
secundum eos citati nimis callidi exsolvendi iuris iurandi interpretes, qui captivorum ex itinere regressi clam in castra Hannibalis solutum quod iuraverunt redituros rebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 224:1)
ceterum praevenerat non fama solum, qua nihil in talibus rebus est celerius, sed nuntius etiam ex regiis servis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 269:1)
munientibus supervenit Marcellus ab Agrigento iam occupato, cum frustra eo praevenire hostem festinans tetendisset, rediens, nihil minus ratus quam illo tempore ac loco Syracusanum sibi exercitum obvium fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 456:1)
eadem ferme hora Tarentum fama praevenerat Numidas equites paucos populari agros terroremque late agrestibus iniecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 124:1)
tutius sibi videri reduci eo die exercitum Beneventum, dein postero castra castris hostium iungi, ne exire inde Campani neve Hanno regredi posset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 202:2)
cum hac spe dimissi legati vix regredi Capuam iam duplici fossa valloque cinctam potuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 338:1)
quamquam, etiamsi quis ex ea caede effugisset, adeo raptim a captis propioribus castris in altera transcursum castra ab Romanis est, ut praevenire nuntius cladis non posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 581:1)
deinde auditus Philippi adventus regredi etiam in intimos coegit fines.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 366:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION