라틴어 문장 검색

neque adiectum quicquam empericorum professioni, sed demptum est, quoniam illi multa circumspiciunt, hi tantum facillima, et non plus quam uulgaria.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 64:2)
Illud quoque nosse oportet, quod ex labore sudanti frigida potio perniciosissima est atque etiam, cum sudor se remisit, itinere fatigatis inutilis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 6:2)
At uere paulum cibo demendum, adiciendum potioni, sed dilutius tamen bibendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 35:1)
Poma nocere quidam putant, quae inmodice toto die plerumque sic adsumuntur, ne quid ex densiore cibo remittatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 38:1)
Denique aliquid densiori cibo, cum hic accedit, necessarium est demi.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 39:1)
Peius tamen signum est, ubi aliquis contra consuetudinem emacuit et colorem decoremque amisit, quoniam in is, quae superant, est quod morbus demat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 2:1)
Omne uero auxilium corporis aut demit aliquam materiam aut adicit, aut euocat aut reprimit, aut refrigerat aut calefacit, simulque aut durat aut mollit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 9장 2:1)
DEMITVR MATERIA sanguinis detractione, cucurbitula, deiectione, uomitu, frictione, gestatione omnique exercitatione corporis, abstinentia, sudore;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 9장 2:3)
Ergo si ex superiore parte aliquis decidit, si contusus est, si ex aliquo subito casu sanguinem uomit, quamuis paulo ante sumpsit cibum, tamen protinus ei demenda materia est, ne, si subsederit, corpus adfligat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 9:3)
Fereque eo modo dempta materia, superioribus partibus leuatis, morbum ipsum mollit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 9:1)
Quas tamen species si quis curiosius aestimet (quod iam ad medicum non pertinet), facile intelleget omnes ex una causa pendere, quae demit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 3:1)
Nam et adstringitur aliquid eo dempto, quod interpositum, ut id laxaretur, effecerat, et mollitur eo detracto, quod duritiem creabat, et inpletur non ipsa frictione sed eo cibo, qui postea usque ad cutem digestione quadam relaxatam penetrat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 3:2)
si minus, certe cum ea remiserit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 7:3)
rursus alii tempora medicis pro dono remittunt, sibi ipsis modum uindicant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 16장 2:3)
et ex tritico firmissima siligo, deinde simila, deinde cui nihil demptum est, quem *α*υ*τ*ο*π*υ*ρ*ο*ν Graeci uocant:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION