라틴어 문장 검색

cuncta eo die munia consulis impleverat conviviumque celebrabat, nihil metuens an dissimulando metu, cum ingressi milites vocari eum a tribuno dixere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 69장2)
e tribunis Gavius Silvanus quamvis absolutus sua manu cecidit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장5)
quae oblitterari non sinebat Capito Cossutianus, praeter animum ad flagitia praecipitem iniquus Thraseae quod auctoritate eius concidisset, iuvantis Cilicum legatos dum Capitonem repetundarum interrogant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 21장5)
nam plebei tribunus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장11)
tribuni tamen centurionesque et proximi militum grata auditu respondent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 18장7)
exauctorati per eos dies tribuni, e praetorio Antonius Taurus et Antonius Naso, ex urbanis cohortibus Aemilius Pacensis, e vigilibus Iulius Fronto.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 20장9)
Stationem in castris agebat Iulius Martialis tribunus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 28장1)
anteposuere ceteri quoque tribuni centurionesque praesentia dubiis et honestis, isque habitus animorum fuit ut pessimum facinus auderent pauci, plures vellent, omnes paterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 28장3)
minus triginta transfugae et desertores, quos centurionem aut tribunum sibi eligentis nemo ferret, imperium adsignabunt?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 30장15)
pergunt etiam in castra praetorianorum tribuni Cetrius Severus, Subrius Dexter, Pompeius Longinus, si incipiens adhuc et necdum adulta seditio melioribus consiliis flecteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장5)
tribunorum Subrium et Cetrium adorti milites minis, Longinum manibus coercent exarmantque, quia non ordine militiae, sed e Galbae amicis, fidus principi suo et desciscentibus suspectior erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장6)
nec tribunis aut centurionibus adeundi locus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 36장2)
miscentur auxiliaribus galeis scutisque, nullo tribunorum centurionumve adhortante, sibi quisque dux et instigator;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장12)
ac ne reverentiam imperii exuere viderentur, senatus populique Romani oblitterata iam nomina sacramento advocabant, nullo legatorum tribunorumve pro Galba nitente, quibusdam, ut in tumultu, notabilius turbantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 55장6)
repetundarum criminibus sub Claudio ac Nerone ceciderant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 77장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION