라틴어 문장 검색

nam cum testis diceret a reo femina sua ferro petita, et esset facilis reprehensio, cur illam potissimum partem corporis vulnerare voluisset:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 200:2)
In eo tamen qui cognoscit plurimum ponendum, si laus eum misericordis potius quam reprehensio dissoluti consecutura est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 183:1)
sed patet media quaedam via, sicut in cultu victuque accessit aliquis citra reprehensionem nitor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 217:4)
est etiam gradatio quaedam et conversio et verborum concinna transgressio, contrarium et dissolutum, et declinatio et reprehensio, et exclamatio et imminutio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 35:1)
aut reprehensione:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 65:3)
sed aliam huic similem, verum multo ad agendum difficiliorem, cum personae potentes obstant, sine quarum reprehensione teneri causa non possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 114:2)
atque, ut ordinem sequar, primum sunt quae imperitis quoque ad reprehensionem notabilia videntur, id est, quae, commissis inter se verbis duobus, ex ultima prioris ac prima sequentis syllaba deforme aliquod nomen efficiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 290:1)
mollior nonnunquam cum reprehensione diversae partis imitatio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 312:1)
In tanta tamque corrupta civitate Catilina, id quod factu facillumum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum catervas habebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장1)
Sed in ea coniuratione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus coopertus, quem censores senatu probri gratia moverant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장1)
Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia maxume praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, ii Romam sicut in sentinam confluxerant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장5)
gratia, voce, denique omnibus modis pro alieno scelere et flagitio, sua quasi pro gloria, nitebantur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 15장7)
probarentne tantum flagitium an decretum consulis subuerterent, parum constabat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 30장3)
Quae quamquam gravia et flagiti plena erant, tamen, quia mortis metu mutabantur, sicuti regi libuerat, pax convenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장15)
Quo cuiusque animus fert, eo discedunt, neque id flagitium militiae ducitur:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION