라틴어 문장 검색

quanto maius opus solo Stilichone peractum cernimus!
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:39)
illa sub horrendis praedura cubilia silvis, illi sub nivibus somni curaeque laborque pervigil hanc requiem terris, haec otia rebus insperata dabant;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:136)
Salve Paeoniae largitor nobilis undae, Dardanii salve gloria magna soli, publica morborum requies, commune medentum auxilium, praesens numen, inempta salus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus31)
suffragia quippe peregit index vera timor;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae102)
Non semper clipei metuendum gentibus orbem dilecto studiosa parens fabricabat Achilli, Lemnia nec semper supplex ardentis adibat antra dei nato galeam factura comantem, sed placidos etiam cinctus et mitia pacis ornamenta dabat, bello quibus ille peracto conspicuus reges inter fulgeret Achivos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De chlamyde et frenis1)
peragit tranquilla potestas, quod violenta nequit, mandataque fortius urget imperiosa quies.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:127)
cumque omnia secum duceret et requiem membris vesana negaret, invenit pulmonis opem madidumque furenti praebuit, ut tumidae ruerent in mollia fibrae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:137)
non brumae requies, non hibernacula segnes enervent torpore manus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:179)
nunc matre remota rem peragi tempus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:115)
tu damnatura nocentes, tu requiem latura piis;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:167)
grata coronati peragunt convivia Manes;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:182)
At procul armisoni Cererem sub rupibus antri securam placidamque diu iam certa peracti terrebant simulacra mali, noctesque timorem ingeminant omnique perit Proserpina somno.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:26)
Sirenes requies.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:123)
voto rediere peracto nec mansere deae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:146)
nulla cessabitur hora, non requies, non somnus erit, dum pignus ademptum inveniam, gremio quamvis mergatur Hiberae Tethyos et Rubro iaceat vallata profundo.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:216)

SEARCH

MENU NAVIGATION