라틴어 문장 검색

quia occupandae rei publicae argui non poterant, ob lacrimas incusabantur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 10장2)
consultusque Caesar an sepeliri sineret, non erubuit permittere ultroque incusare casus qui reum abstulissent antequam coram convinceretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 23장2)
enimvero Tiberius foedissimis criminationibus exarsit, impudicitiam arguens et Asinium Gallum adulterum, eiusque morte ad taedium vitae compul- sam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 25장2)
ne Tigranes quidem, Armenia quondam potitus ac tunc reus, nomine regio supplicia civium effugit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 40장4)
intra cubiculum auditur, Messalina coram et Suillio corruptionem militum, quos pecunia et stupro in omne flagitium obstrictos arguebat, exim adulterium Poppaeae, postremum mollitiam corporis obiectante.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 2장2)
ad quod victo silentio prorupit reus et 'interroga' inquit, 'Suilli, filios tuos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 2장3)
quibus abluendis cubiculo egrediens monet Vitellium ne elabi reum sineret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 2장6)
Continuus inde et saevus accusandis reis Suillius multique audaciae eius aemuli;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 5장1)
rursus ipsa facilitas imperatoris fiduciam dabat, si atrocitate criminis praevaluissent, posse opprimi damnatam ante quam ream;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 28장5)
exim Claudius inaudita rea multa de claritudine eius apud senatum praefatus, sorore L. Volusii genitam, maiorem ei patruum Cottam Messalinum esse, Memmio quondam Regulo nuptam (nam de G. Caesaris nuptiis consulto reticebat), addidit perniciosa in rem publicam consilia et materiem sceleri detrahendam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 22장2)
nec ille reticet, impotentiam muliebrem nimiasque spes eius arguens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 57장6)
non enim se negotiorum omnium iudicem fore, ut clausis unam intra domum accusatoribus et reis paucorum potentia grassaretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 4장4)
nec defuere qui arguerent viros gravitatem adseverantis, quod domos villas id temporis quasi praedam divisissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 18장2)
aut existat qui cohortis in urbe temptatas, qui provinciarum fidem labefactatam, denique servos vel libertos ad scelus corruptos arguat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장11)
Burrus quamvis reus inter iudices sententiam dixit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 23장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION