라틴어 문장 검색

verum id, ut alio quoque loco dixi, cum supervacua oneratur adiectione, vitium est, cum auget aut manifestat sententiam sicut hic, virtus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 200:10)
Manifestemus Sindebarem esse sapientem ut dicta oris sui conprobant, qui vult filium Regis instruere super omnes sapientes.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 1:22)
nam nunquam fuit illi ocultum quod michi non manifestaret.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 2:34)
sin autem, manifestabimus.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 19. Septimi sapientis secunda historia: Gibbosi 1:20)
quin potius omnia ex vestro nutu arbitrio litterisque disponentur sacerdotibus, popularibus manifestabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Euphronio salutem 4:2)
sic et magnus orator, si negotium aggrediatur angustum, tunc amplum plausibilius manifestat ingenium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Ruricio suo salutem. 3:1)
quapropter esse te in quadam tuendae opinionis meae quasi specula decet curiosisque facti huiusce rationem manifestare quidque ad hoc sentiant optimi quique, rescripto quam frequentissimo mihi pandere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:3)
Constitit in mediis - ramus manifestat olivae legatum - causasque viae nomenque rogatus edidit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권147)
"audite, o ductor Nemeae lectique potentes Inachidae, quae certus agi manifestat Apollo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권280)
Tiberius ergo, cuius tempore nomen Christianum in saeculum introivit, adnuntiata sibi ex Syria Palaestina, quae illic veritatem ipsius divinitatis revelaverant, detulit ad senatum cum praerogativa suffragii sui.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 2:1)
Bene autem quod omnia tempus revelat, testibus etiam vestris proverbiis atque sententiis, ex dispositione naturae, quae ita ordinavit, ut nihil diu lateat, etiam quod fama non distulit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 12:2)
Sed et qui nunc scelestarum partium socii aut plausores cotidie revelantur, post vindemiam parricidarum racematio superstes, quam recentissimis et ramosissimis laureis postes praestruebant, quam elatissimis et clarissimis lucernis vestibula nebulabant, quam cultissimis et superbissimis toris forum sibi dividebant, non ut gaudia publica celebrarent, sed ut vota propria iam ediscerent in aliena sollemnitate et exemplum atque imaginem spei suae inaugurarent nomen principis in corde mutantes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 11:1)
Innocentiam a deo edocti et perfecte eam novimus, ut a perfecto magistro revelatam, et fideliter custodimus, ut ab incontemptibili dispectore mandatam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 1:4)
Sed dum unicuique manifestatur veritas nostra, interim incredulitas, dum de bono sectae huius obducitur, quod usui iam et de commercio innotuit, non utique divinum negotium existimat, sed magis philosophiae genus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 2:1)
Et sacra lex prohibet cognationis turpitudinem reuelare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 2:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION