라틴어 문장 검색

militaturos tamen se, si utique Etrusci velint, sed nulla alia mercede quam ut in partem agri accipiantur tandemque aliqua sede certa consistant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 127:1)
Romae terrorem praebuit fama Gallici tumultus ad bellum Etruscum adiecti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 129:2)
quo velut omine belli accepto deos pro se commisisse bellum memorantes Etrusci sustulere animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 132:1)
adventus eius compressit Etruscos adeo ut nemo extra munimenta egredi auderet timorque ipsorum obsidioni similis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 135:1)
nam Etrusci silentio noctis castra reliquerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 149:4)
urbibus oppugnandis temperatum, in quas timor Etruscos compulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 152:4)
cum comitia consularia instarent, fama exorta Etruscos Samnitesque ingentes conscribere exercitus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 156:2)
palam omnibus conciliis vexari principes Etruscorum, quod non Gallos quacumque condicione traxerint ad bellum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 157:1)
consules novi, Q. Fabius Maximus quartum et P. Decius Mus tertium, cum inter se agitarent uti alter Samnites hostes, alter Etruscos deligeret, quantaeque in hanc aut in illam provinciam copiae satis et uter ad utrum bellum dux idoneus magis esset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 169:1)
unam sibi spem reliquam in Etruscis restare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 209:1)
nihil abesse, si sit animus Etruscis qui Porsinnae quondam maioribusque eorum fuerit, quin Romanos omni agro cis Tiberim pulsos dimicare pro salute sua non de intolerando Italiae regno cogant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 210:1)
tum militum clamor ortus ut simul ambo bellum Etruscum susciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 250:1)
et velut sorte quadam mutante adsuetos inter se hostes Etrusci Volumnio, Samnites parumper cunctati, quia dux aberat, Appio occurrere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 256:2)
dum ambo consules omnisque Romana vis in Etruscum bellum magis inclinat, in Samnio novi exercitus exorti ad populandos imperii Romani fines per Vescinos in Campaniam Falernumque agrum transcendunt ingentesque praedas faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 264:1)
quattuor gentes conferre arma, Etruscos Samnites Umbros Gallos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 292:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION