라틴어 문장 검색

'Dinocrates', inquit, 'attendo egregiam formae compositionem et ea delector, sed animadverto, si qui deduxerit eo loci coloniam, fore ut iudicium eius vituperetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말13)
Itaque quemadmodum his gratiae sunt agendae, contra, qui eorum scripta furantes pro suis praedicant, sunt vituperandi, quique non propriis cogitationibus scriptorum nituntur, sed invidis moribus aliena violantes gloriantur, non modo sunt reprehendendi, sed etiam, quia impio more vixerunt, poena condemnandi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말4)
Ptolomaeus vero, cum animadvertisset poetarum parentem philologiaeque omnis ducem absentem vexari et, cuius ab cunctis gentibus scripta suspicerentur, ab eo vituperari, indignans nullum ei dedit responsum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말23)
Ego vero, Caesar, neque alienis indicibus mutatis interposito nomine meo id profero corpus neque ullius cogitata vituperans institui ex eo me adprobare, sed omnibus scriptoribus infinitas ago gratias, quod egregiis ingeniorum sollertiis ex aevo conlatis abundantes alius alio genere copias praeparaverunt, unde nos uti fontibus haurientes aquam et ad propria proposita traducentes facundiores et expeditiores habemus ad scribendum facultates talibusque confidentes auctoribus audemus institutiones novas comparare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말30)
Quid autem, inquam, Brute, stultius quam, si ea vituperare volebat quae vituperavit, non eo tempore instituere sermonem, cum illarum rerum iam tempora praeterissent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 1:3)
larga quidem semper drance tibi copia fandi tum cum bella manus poscunt sunt multa sua vi optima, quae quoniam per se non possunt vituperari, ab accidentibus vituperantur, ut hoc loco quoniam eloquentia per se est optima, eam culpat ex tempore, dicens:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3781)
quod si non totius, ut mihi videtur, orationis color meretur, sed etiam singulis dictis tribuendum est, illa potius urbana dixerim, quae sunt generis eiusdem, quo ridicula dicuntur et tamen ridicula non sunt, ut de Pollione Asinio seriis iocisque pariter accommodato dictum est esse eum omnium horarum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 218:1)
hev vatum ignarae mentes non sacerdotes vituperat quasi nescios futurorum, sed vim amantis exprimit, et inde vituperat sacerdotes, qui admonuerunt non credituram:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 651)
sed quoniam tanta faex est in urbe ut nihil tam sit ἀκύθηρον quod non alicui venustum esse videatur, pugna, si me amas, nisi acuta ἀμφιβολία, nisi elegans ὑπερβολή, nisi παράγραμμα bellum, nisi ridiculum παρα` προσδοκίαν, nisi cetera, quae sunt a me in secundo libro 'de oratore' per Antoni personam disputata de ridiculis, ἔντεχνα et arguta apparebunt, ut sacramento contendas mea non esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 32 2:1)
P. Ac laudandi vituperandique rationes, quae non ad bene dicendum solum sed etiam ad honeste vivendum valent, exponam breviter atque a principiis exordiar et laudandi et vituperandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 21장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION