라틴어 문장 검색

res quidem praecipue in scholis anceps et frequenter causa risus, nunc utique, cum haec exercitatio procul a veritate seiuncta laboret incredibili verborum fastidio ac sibi magnam partem sermonis absciderit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 86:1)
cui natura contrarium, sed errore par est, parvis dare excedentia modum nomina, nisi cum ex industria risus inde captatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 111:3)
ad hoc plerique minimis etiam inventiunculis gaudent, quae excussae risum habent, inventae facie ingenii blandiuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 205:1)
aliquando cum risu quodam contraria dicuntur iis quae intelligi volunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 275:1)
pervenit haec res frequentissime ad risum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 293:4)
ut saepe in hilaritatem risumve convertat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 45:4)
Cui est confinis dissimulatio, non alibi quam in risu posita ideoque tractata suo loco.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 60:4)
cursus et agilitas et vel parum conveniens personae risus, quem non ignarus rationis populo dabat, et contracta etiam cervicula.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 327:1)
At Iugurtha cognita uanitate atque imperitia legati subdole eius augere amentiam, missitare supplicantis legatos, ipse quasi vitabundus per saltuosa loca et tramites exercitum ductare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장1)
auaritiam, imperitiam atque superbiam.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장84)
Plurimum vero Marius imperitia hostium confirmatus quam maximum silentium haberi iubet, ne signa quidem, uti per vigilias solebant, canere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 99장1)
advocabit illas facetias, quae risum evocare lugentibus possunt, et in se primum, deinde in nos iocabitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 5:2)
moveat ille mihi risum, ego fortasse illi lacrimas movebo, aut si ridere perseverabit, gaudebo tamquam in malis, quod illi genus insaniae hilare contigerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 7:3)
Rerum imperitia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 6:4)
Inprobum risus, insanum vultus habitusque demonstrat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION