라틴어 문장 검색

Legati postquam Romam venerunt et in senatum intromissi sunt, verbisque suppliciter pro causa sua factis e curia excesserunt, sententiae rogari coeptae;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 7:1)
Ianitor rogat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 7:5)
atque is rogat , uti sese audiat declamantem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 3:2)
' Eam rem Pompeius exquisitissime rettulit ad doctissimos civitatis, cumque dissentiretur et pars 'tertio,' alii 'tertium' scribendum contenderent, rogavit, inquit, Ciceronem Pompeius, ut quod ei rectius videretur scribi iuberet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 8:3)
Ei obviam bubulcus de plebe Venusina advenit et per iocum, cum ignoraret qui ferretur, rogavit num mortuum ferrent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 6:5)
Lex, inquit, est generale iussum populi aut plebis, rogante magistratu.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 3:2)
Sed totius huius rei iurisque, sive cum populus sive cum plebs rogatur, sive quod ad singulos sive quod ad universos pertinet, caput ipsum et origo et quasi fons rogatio est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 8:1)
nam, nisi populus aut plebs rogetur, nullum plebis aut populi iussum fieri potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 9:2)
Cur, inquit, hoc me potius rogas quam ex istis aliquem peritis studiosisque iuris, quos adhibere in consilium iudicaturi soletis?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 2:2)
Tunc omnis eius sectatorum cohors ad eum accedit, orantes obsecrantesque ut ipse deligeret loci sui et magisterii successorem, quo post summum eius diem proinde ut ipso uterentur ad studia doctrinarum conplenda excolendaque quibus ab eo inbuti fuissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, V 3:1)
Censores aeque non eodem rogantur auspicio atque consules et praetores.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 5:9)
Nam cum populo agere est rogare quid populum, quod suffragiis suis aut iubeat aut vetet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVI 4:1)
Crepidarium, inquit, cultellum rogavit a crepidario sutore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXII 9:2)
sed, in quo illis nihil opus est, id, rogo te, dicas mihi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 13:1)
Tunc ibi amici mei, quos rogaveram in consilium, viri exercitati atque in patrociniis et in operis fori celebres semperque se circumundique distrahentibus causis festinantes, non sedendum diutius ac nihil esse dubium dicebant quin absolvendus foret, quem accepisse pecuniam nulla probatione sollemni docebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION