라틴어 문장 검색

sed sicubi illi defecerunt - verti enim multa de Graecis, ne quo ornamento in hoc genere disputationis careret Latina oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 26:15)
Polluisti sanguine domicilium meum ante hunc diem inviolatum, fecistique ut me, quisquis voluerit inimicus, sacerdotio pellat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:6)
Manubiae dicuntur ornamenta regum.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XII*2)
Domum et ornamenta cum venustis hortulis Et vina vetera date lanificae rusticae;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.21)
Huius viri exsequiae magnum ornamentum principi magnum saeculo magnum etiam foro et rostris attulerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 6:1)
sic illo die quo sacerdotes solent nominare quos dignissimos sacerdotio iudicant, me semper nominabat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 8:4)
iure, gratularis, primum quod gravissimi principis iudicium in minoribus etiam rebus consequi pulchrum est, deinde quod sacerdotium ipsum cum priscum et religiosum tum hoc quoque sacrum plane et insigne est, quod non adimitur viventi.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 1:2)
Sed utinam ut sacerdotium idem, ut consulatum multo etiam iuvenior quam ille sum consecutus, ita senex saltem ingenium eius aliqua ex parte assequi possim!
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 5:1)
Nam mihi Bassus iniunxerat, totius defensionis fundamenta iacerem, dicerem de ornamentis suis quae illi et ex generis claritate et ex periculis ipsis magna erant, dicerem de conspiratione delatorum quam in quaestu habebant, dicerem causas quibus factiosissimum quemque ut illum ipsum Theophanen offendisset.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 4:2)
Decorus erit tibi consuli quaestor patre praetorio, propinquis consularibus, quibus iudicio ipsorum, quamquam asulescentulus adhuc, iam tamen invicem ornamento est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 10:1)
multum sanguinis, multum sollicitudinis in ore, magna ornamenta recitantis.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 3:2)
Quo magis huic, omissa gloria patris in qua magnum ornamentum gratia infirma, ipsi enitendum ipsi elaborandum est.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 4:2)
Adhibitus in consilium a praefecto urbis audivi ex diverso agentes summae spei summae indolis iuvenes, Fuscum Salinatorem et Ummidium Quadratum, egregium par nec modo temporibus nostris sed litteris ipsis ornamento futurum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 11 1:2)
Nam cum familiaritatem nostram, ut soles praedicare, ad praesidium ornamentumque tibi sumpseris, nihil est quod negare debeam, praesertim pro patria petenti.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 18 2:1)
Est Cornelius Minicianus, ornamentum regionis meae seu dignitate seu moribus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 22 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION