라틴어 문장 검색

inlatum deinde Augusti testamentum, non admissis signatoribus nisi senatorii ordinis, ceteris extra curiam signa agnoscentibus, recitauit per libertum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 23장 1:2)
testamenti initium fuit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 23장 1:3)
Iudaeorum iuuentutem per speciem sacramenti in prouincias grauioris caeli distribuit, reliquos gentis eiusdem uel similia sectantes urbe summouit, sub poena perpetuae seruitutis nisi obtemperassent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 36장 1:2)
militi post duplicata ex Augusti testamento legata nihil umquam largitus est, praeterquam singula milia denariorum praetorianis, quod Seiano se non accommodassent, et quaedam munera Syriacis legionibus, quod solae nullam Seiani imaginem inter signa coluissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 48장 2:1)
sed et peculio concesso a patre praebitisque annuis fraudauit, per speciem publici iuris, quod nihil de his Augustus testamento cauisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 50장 1:3)
testamentum quoque eius pro irrito habuit omnisque amicitias et familiaritates, etiam quibus ea funeris sui curam moriens demandauerat, intra breue tempus afflixit, uno ex iis, equestris ordinis uiro, et in antliam condemnato.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 51장 2:3)
Testamentum duplex ante biennium fecerat, alterum sua, alterum liberti manu, sed eodem exemplo, obsignaueratque etiam humillimorum signis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 76장 1:1)
eo testamento heredes aequis partibus reliquit Gaium ex Germanico et Tiberium ex Druso nepotes substituitque in uicem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 76장 1:2)
ingressoque urbem, statim consensu senatus et irrumpentis in curiam turbae, inrita Tiberi uoluntate, qui testamento alterum nepotem suum praetextatum adhuc coheredem ei dederat, ius arbitriumque omnium rerum illi permissum est tanta publica laetitia, ut tribus proximis mensibus ac ne totis quidem supra centum sexaginta milia uictimarum caesa tradantur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 14장 1:1)
de sororibus auctor fuit, ut omnibus sacramentis adicerentur:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 15장 3:1)
legata ex testamento Tiberi quamquam abolito, sed et Iuliae Augustae, quod Tiberius suppresserat, cum fide ac sine calumnia repraesentata persoluit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 16장 3:1)
testamenta primipilarium, qui ab initio Tiberi principatus neque illum neque se heredem reliquissent, ut ingrata rescidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 38장 2:2)
etiam cognitio falsi testamenti recepta est, in quo et ipse signauerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 9장 2:2)
uerum intra quintum diem oppressus est legionibus, quae sacramentum mutauerant, in paenitentiam religione conuersis, postquam denuntiato ad nouum imperatorem itinere casu quodam ac diuinitus neque aquila ornari neque signa conuelli mouerique potuerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 13장 2:3)
non multoque post testamentum etiam conscripsit ac signis omnium magistratuum obsignauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 44장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION