라틴어 문장 검색

Illa quippe secula sunt quae hoc imperium vel sanguine vel sudore pepererunt, quod non nisi virtutum faceret ubertas:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 2:3)
— Demissae aures, incertus ibidem Sudor, et ille quidem morituris frigidus.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 3:3)
Sed iam, si videtur, a collatione versuum translatorum facesso, ut nec uniformis narratio pariat ex satietate fastidium et sermo ad alia non minus praesenti causae apta vertatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 15:1)
Homerus inter enumeranda regionum et urbium nomina facit locum fabulis quae horrorem satietatis excludant:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 1:2)
Probatumne vobis est Virgilium, ut ab eo intellegi non potest qui sonum Latinae vocis ignorat, ita nec ab eo posse qui Graecam non hauserit extrema satietate doctrinam?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 14:2)
Tum gelidus toto manabat corpore sudor.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 50:1)
Tunc timido manat ex omni corpore sudor
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 50:3)
— Demissae aures, incertus ibidem Sudor, et ille quidem morituris frigidus;
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 10:3)
Perturbati animi, mens in maerore metuque, Triste supercilium, furiosus vultus et acer, Sollicitae porro plenaeque sonoribus aures, Creber spiritus aut ingens raroque coortus, Sudorisque madens per collum splendidus humor, Tenuia sputa, minuta, croci contacta colore, Salsoque per fauces raucas vix edita tussis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 11:3)
Totum sudor habet corpus, multumque laborat, Nec respirandi fit copia:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 3:6)
tum toto corpore sudor Liquitur, et piceum (nec respirare potestas) Fulmen agit, fessos quatit aeger anhelitus artus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 4:6)
Sed et sudore nimio vel laxato ventre defessis vinum ingerunt, ut in utroque morbo constringat meatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 7:1)
Omne quod dulce est cito satiat, nec diuturnam desiderii sui fidem tenet, sed in locum satietatis succedit horror.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 15:2)
Hesiodus, cum ad medium dolii perventum est, conpercendum, et ceteris eius partibus ad satietatem dicit abutendum, optimum vinum sine dubio significans quod in dolii medietate consisteret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 13:2)
Indigetes flevisse deos, urbisque laborem Testatos sudore Lares, delapsaque templis Dona suis, dirasque diem foedasse volucres Accipimus;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION