라틴어 문장 검색

nam ut primum lingua esse coepit in quaestu institutumque eloquentiae bonis male uti, curam morum, qui diserti habebantur, reliquerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 14:3)
qui si fuisset aliquando perfectus, non a philosophorum scholis virtutis praecepta peterentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 18:2)
hoc igitur potissimum loco tractanda quaestio est, utiliusne sit domi atque intra privatos parietes studentem continere an frequentiae scholarum et velut publicis praeceptoribus tradere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 68:2)
nam si studiis quidem scholas prodesse, moribus autem nocere constaret, potior mihi ratio vivendi honeste quam vel optime dicendi videretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 70:2)
corrumpi mores in scholis putant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 71:1)
ante omnia nihil prohibet esse illum nescio quem unum etiam cum eo, qui in scholis eruditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 76:2)
adde quod domi ea sola discere potest, quae ipsi praecipientur, in schola etiam quae aliis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 88:1)
cetera admonitione magna egent, in primis, ut tenerae mentes tracturaeque altius, quidquid rudibus et omnium ignaris insederit, non modo quae diserta sed vel magis quae honesta sunt, discant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 306:1)
verum priora illa ad pueros magis, haec sequentia ad robustiores pertinebunt, cum grammatices amor et usus lectionis non scholarum temporibus, sed vitae spatio terminentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 314:2)
fuit aliquis sine iis disertus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 338:3)
hinc ergo accidit, ut, quae alterius artis prima erant opera, facta sint alterius novissima, et aetas altioribus iam disciplinis debita in schola minore subsidat ac rhetoricen apud grammaticos exerceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 4:1)
illa vero vitiosissima, quae iam humanitas vocatur, invicem qualiacunque laudandi, cum est indecora et theatralis et severe institutis scholis aliena, tum studiorum perniciosissima hostis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 25:1)
nam ut absit ab ultimis vitiis ipse ac schola, ne praecipiendum quidem credo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 30:2)
sed disertum praeceptorem prudentem quoque et non ignarum docendi esse oportebit summittentem se ad mensuram discentis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 38:4)
non excidit mihi, scripsisse me in libro priore, cum potiorem in scholis eruditionem esse quam domi dicerem, libentius se prima studia tenerosque profectus ad imitationem condiscipulorum, quae facilior esset, erigere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION