라틴어 문장 검색

celsa qua Tenedos mare dorso replevit, tumida consurgunt freta undaque resultat scissa tranquillo minor, qualis silenti nocte remorum sonus longe refertur, cum premunt classes mare pulsumque marmor abiete imposita gemit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:16)
Numquid et frontes cicatricibus scindere?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:37)
Ergo pulsata tumultu pectora perque duas scinduntur territa causas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:14)
Intremuere tubae ac scisso Discordia crine extulit ad superos Stygium caput.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:12)
Etenim, si avulsum statuae caput aut membrum aliquod inspiceres, non tu quidem ex illo posses congruentiam aequalitatemque deprendere, posses tamen iudicare, an id ipsum satis elegans esset;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 11:1)
neque enim iam incohari poterat actio, nisi ut noctis interventu scinderetur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 16:2)
Ad hoc quidam ornatus adulescens scissis tunicis, ut in frequentia solet fieri, sola velatus toga perstitit et quidem horis septem.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 16 2:1)
Quia ipse, cum prima cognovi, iungere extrema quas avulsa cupio, te quoque existimo velle de Vareno et Bithynis reliqua cognoscere.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 10 1:1)
Scindentur vestes, gemmae frangentur et aurum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1043)
Sera tamen scindens inimico pollice crinem Edidit indignos ore tremente sonos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 641)
Nec valido quisquam terram scindebat aratro, Signabat nullo limite mensor humum, Non freta demisso verrebant eruta remo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 828)
nec franget postes, nec saevis ignibus uret, nec dominae teneras adpetet ungue genas, nec scindet tunicasve suas tunicasve puellae,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 119:2)
nec, tua si fletu scindentur verba, nocebit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 177)
lex pedis officio fortunaque nominis obstat, quaque meos adeas est via nulla modos, nam pudet in geminos ita nomen scindere versus, desinat ut prior hoc incipiatque minor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 123)
omen ab eventu est, illis nam Roma diebus damna sub averso tristia Marte tulit, haec mihi dicta semel, totis haerentia fastis, ne seriem rerum scindere cogar, erunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권31)

SEARCH

MENU NAVIGATION