라틴어 문장 검색

Nos autem scimus, si minus sincera fide agere voluissemus, non difficile fuisse nobis, ista quae afferuntur vel ad antiqua saecula ante Graecorum tempora (cum scientiae de natura magis fortasse sed tamen majore cum silentio floruerint, neque in Graecorum tubas et fistulas adhuc incidissent), vel etiam (per partes certe) ad aliquos ex Graecis ipsis referre, atque astipulationem et honorem inde petere:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 303:1)
"Tergone si uulpis corpus circumdare uultis, Viribus ablatis redigi sic posse sciatis".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:12)
non enim me deus ista scire, sed his tantum modo uti voluit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 53:4)
accessit eo ut milites eius, cum Lepidus contionaretur, improbi per se, corrupti etiam per eos qui praesunt, Canidios Rufrenosque et ceteros quos cum opus erit scietis, conclamarent viri boni pacem se velle neque esse cum ullis pugnaturos duobus iam consulibus singularibus occisis, tot civibus pro patria amissis, hostibus denique omnibus iudicatis bonisque publicatis ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 21 5:1)
de paedagogis hoc amplius, ut aut sint eruditi plene, quam primam esse curam velim, aut se non esse eruditos sciant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 37:2)
scies esse illam in excelso, sed volenti penetrabilem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 5:3)
Scit optimum esse modum cupitorum non quantum velis, sed quantum debeas sumere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 29:10)
refero enim ad vos utrum Argos, sicut scitis ipsi, ab Nabide occupatos pati velitis sub dicione eius esse, an aequum censeatis nobilissimam vetustissimamque civitatem, in media Graecia sitam, repeti in libertatem et eodem statu quo ceteras urbes Peloponnesi et Graeciae esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 254:1)
ex quorum libris, si qui velit, subiectiones invenire poterit, dummodo sciat analemmatos descriptiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장7)
Cum autem et sapientiae divinae commemoratio additur, quae scilicet nomine Filii exprimitur, per quam in omnibus quae efficit modum tenere noverit, egregius effectus ostenditur qui ab eo proveniat, qui omnia quae velit facere queat, et in omnibus faciendis modum sciat servare, et optime cuncta velit fieri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:13)
Non facile dixerim, utris magis irascar, illis, qui nos nihil scire voluerunt, an illis, qui ne hoc quidem nobis reliquerunt, nihil scire.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 46:4)
Si hunc preiuditio, quod non arbitror, gravaveritis, etiamsi recte, multos vos offensuros sciatis et non deesse plurimos qui eum defendere velint, presertim cum in presenti scripto nulla videamus que aliquid obtineant aperte calumpnie;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 5:4)
Quidam iuvenis fuit, qui totam intentionem suam et totum sensum suumet adhuc totum tempus suum ad hoc misit ut sciret omnimodam artem mulieris, et hoc facto voluit ducere uxorem.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:1)
tu, dum adsumus, non modo quae scies audierisve sed etiam quae futura providebis scribas velim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 16 4:4)
eius aliquid interest videri illius causa voluisse, mea quidem nihil nisi quod tu scis, quod ego magni aestimo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 28 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION