라틴어 문장 검색

is consules creavit Q. Publilium Philonem tertium et L. Papirium Cursorem iterum haud dubio consensu civitatis, quod nulli ea tempestate duces clariores essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 103:2)
recenseam duces Romanos, nec omnes omnium aetatium, sed ipsos eos cum quibus consulibus aut dictatoribus Alexandro fuit bellandum, M. Valerium Corvum C. Marcium Rutulum C. Sulpicium T. Manlium Torquatum Q. Publilium Philonem L. Papirium Cursorem Q. Fabium Maximum duos Decios L. Volumnium M'. Curium?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 245:1)
- Nec quicquam dubium inter scriptores refero - , nullane haec damna imperatoriis virtutibus ducimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 259:3)
Publilius etiam Philo multiplicatis summis honoribus post res tot domi belloque gestas, ceterum invisus nobilitati, causam dixit absolutusque est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 382:1)
L. Sextius primus de plebe consul est factus, C. Licinius Stolo primus magister equitum, C. Marcius Rutulus primus et dictator et censor, Q. Publilius Philo primus praetor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 97:1)
IN parte operis mei licet mihi praefari quod in principio summae totius professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime omnium memorabile quae unquam gesta sint me scripturum, quod Hannibale duce Carthaginienses cum populo Romano gessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 2:1)
dictus L. Veturius Philo M. Pomponium Mathonem magistrum equitum dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 409:2)
Philo Romae iuri dicundo urbana sors, Pomponio inter cives Romanos et peregrinos evenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 428:3)
quia nimis compar Latinorum quondam postulatio erat, Coeliusque et alii id haud sine causa praetermiserant scriptores, ponere pro certo sum veritus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 71:1)
huius populatio templi haud dubia inter scriptores est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 150:1)
dein cum M. Atilium, C. Fulvium fratrem Flacci, legatos eius, et Q. Minucium et L. Veturium Philonem, item Claudii legatos, qui omnibus gerendis rebus adfuerant, in senatu viderent nec Fulvium avocari a Capua nec differri Campanos vellent, interrogatus sententiam M. Atilius Regulus, cuius ex iis qui ad Capuam fuerant maxima auctoritas erat,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 462:1)
arinen praefuisse Punico praesidio deditumque Romanis Antias Valerius, Magonem alii scriptores tradunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 688:1)
praetores inde creati L. Veturius Philo, T. Quinctius Crispinus, C. Hostilius Tubulus, C. Aurunculeius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 88:1)
et censores hic annus habuit L. Veturium Philonem et P. Licinium Crassum, maximum pontificem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 93:1)
praetores sortiti provincias, C. Hostilius Tubulus urbanam, L. Veturius Philo peregrinam cum Gallia, T. Quinctius Crispinus Capuam, C. Aurunculeius Sardiniam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 104:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION