라틴어 문장 검색

Itaque Pomponius Secundus - hic scriptor tragoediarum -, si quid forte familiarior amicus tollendum, ipse retinendum arbitraretur, dicere solebat:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 11:1)
Nam si esse nobis curae solet ut facies nostra ab optimo quoque artifice exprimatur, nonne debemus optare, ut operibus nostris similis tui scriptor praedicatorque contingat?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 2:1)
Exigebam ergo ut qui capitali supplicio afficiendos putabant, discederent a relegante, nec interim contra absolventes mox dissensuri congregarentur, quia parvolum referret an idem displiceret, quibus non idem placuisset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 14:2)
nonne videtur ipsa lex eos qui dissentiunt in contrariam partem vocare cogere impellere?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 20:5)
Nisi dicente sententiam eo qui relegat, illi qui puniunt capite initio statim in alia discedant, frustra postea dissentient ab eo cui paulo ante consenserint.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 23:2)
Haec ego tecum quae cotidie mecum, ut desinam mecum, si dissenties tu;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 3 3:1)
quamquam non dissenties, ut qui semper clarum aliquid et immortale meditere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 3 3:2)
dissensere deae, quarum Polyhymnia coepit prima;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권5)
hoc caverat mens provida Reguli dissentientis condicionibus foedis et exemplo trahentis perniciem veniens in aevum, si non periret inmiserabilis captiva pubes.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 55)
aut famam sequere aut sibi convenientia finge scriptor.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 4:13)
publica materies privati iuris erit, si non circa vilem patulumque moraberis orbem nec verbo verbum curabis reddere fidus interpres nec desilies imitator in artum, unde pedem proferre pudor vetet aut operis lex, nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 5:3)
non ego inornata et dominantia nomina solum verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo nec sic enitar tragico differre colori, ut nihil intersit, Davusne loquatur et audax Pythias, emuncto lucrata Simone talentum, an custos famulusque Dei Silenus alumni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:4)
hic meret aera liber Sosiis, hic et mare transit et longum noto scriptori prorogat aevum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 10:23)
ut scriptor si peccat idem librarius usque, quamvis est monitus, venia caret, et citharoedus ridetur, chorda qui semper oberrat eadem, sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille, quem bis terve bonum cum risu miror;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:5)
Troiam belli scriptorem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 21)

SEARCH

MENU NAVIGATION